KnigaRead.com/
KnigaRead.com » Религия и духовность » Религия » Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский

Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский

На нашем сайте KnigaRead.com Вы можете абсолютно бесплатно читать книгу онлайн Иван Попов, "Иларий, епископ Пиктавийский" бесплатно, без регистрации.
Перейти на страницу:

Apostolica igitur fides, sive Patrem praedicabit, praedicabis Deum unum; sive Filium confitebitur, confitebitur Deum unum: quia et eadem atque indissimilis Dei natura sit in utroque, et quod dum et Pater Deus et Filius Deus est, et unum sit naturae nomen utriusque, unus utrumque significat. Nam ex Deo Deus, vel in Deo Deus, nec deos duos perficit, cum unus ex uno in natura et nomine maneat unius; nec in solitarium Deum deficit, cum unus et unus in significatione non solus est (ibid., VII, 32). Non dum vesanos spiritus tuos dictis evangelicis atque apostolicis suffoco, in quibus Pater et Filius non persona, sed natura unus et verus Deus uterque est: interim te lex sola enes cat (ibid., V, 10). Sed nos edocti divinitus neque duos deos praedicare neque solum, nane evangelici ac prophetici praeconii rationem in confessione Dei patris et Dei filii afferemusi, ut unum in fide nostra sint uterque, non unus (ibid., I, 17).

150

Significationem enim efficii testatur in nuntio: naturae autem veritatem <нрзб.> cum Deum dixit (ibid., V, 11). Dominus... et naturae in se paternae nomen agnoscens, beatos esse decuit, qui cum se resurgentem e mortuis non vidissent, Deum tamen per resurrectionis intelligentiam credidissent (ibid., VII, 12).

151

О том, что одна природа требует и одного имени, не допускающего счисления, Иларий говорил не редко: «Aut Deus verus est Filius Dei, ut Deus sit; aut si non est verus Deus, non potest etiam id esse quod Deus est; quia si natura non sit, naturae non competit nomen; si autem naturae in eo nomen est, non potest abeo veritas abesse naturae» (ibid., V. 14). «Aut quae in utroque naturae diversitas est, ubi ejusdem naturae unum atque idem nomen est? Deus visus est, Deus de viso Deo loquitur» (ibid., V, 20). «Ubi nuncupatio est generis alieni, ibi existimatur veritas ejusdem generis non inesse» (ibid., V, 11).

152

Non est autem, ut saepe jam commemoravimus, in unitate Dei Patris et Dei Filii humanorum vitium opinionum: ut sit vel extensio, vel series, vel fluxus: ut aut rivum fons effundat ab origine, aut ramum arbor teneat in candice, aut calorem ignis emittat in spatium. Haec enim ab se inseparabili protensione manent potius detenta, quam sibi sunt, dum et calor in igne est, et in arbore ramus est, et rivus in fante est. Et haec ipsa <нрзб.> sola sibi est potius, quam res ex re substituta est: quia non aliud arbor quam ramus, neque ignis quam calor, neque fons possit esse quam rivus. At vero unigenitus Deus ex perfecta atque inenarrabili nativitate subsistens Deus est, et vera progenies innascibilis Dei est, et incorporalis naturae generatio incorporalis et Deus vivus et verus a vivente Deo vero, et inseparabilis a Deo naturae Deus: dum subsistens nativitas non alterius naturae. Deum perfecit, neque generatio, quae substantiam provehebat, substantiae naturam demutavit in genere.

153

Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae (De Tr.. VI, 19). Cum Patrem nosceremus in Filio, Filium tamen esse meminissemus in Patre: ne transfusio potius alterius in alterum existimaretur, quam per generationem nati vitatemque unitas ejusdem in utroque naturae (ibid., VII, 41). Filius in Patre est, et in Filio Pater, non per transfusionem refusionemque mutuam, sed per viventis naturae perfectam nativitatem (ibid., VII, 31). Neque rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus (ibid., IX, 51)).

154

Non est enim natura divinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit. Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae virtutem in eo Deus est. Et per id, quod ipse Deus est et in eo Deus est, non est Deus praeter eum: cum non exstet aliunde quod Deus est. et in eo Deus sit, habens in se et quod ipse est, et ex quo ipse subsistit (ibid., V, 37) Subsistentem in eo Dei naturam intelligentes, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum, qui est Deus quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus, alterius nobis cujusquam Dei non relinquat errorem (ibid., V, 38).

155

Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est (De Tr., VI, 21).

156

Digno et sufficiente Filio, in quo Pater per eamdem naturae habitet virtutem; Patre autem Filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia divinitatis. Sed non nunc de inseparabili virtute Patris et Filii sermo est. Deus enim ex Deo genitus non abest, per naturam, abeo, ex quo genitus confitendus est: et Deus innascibilis, unigenitum Deum gignens, manet in illo quem genuit proprietate generandi (In Ps. 122, 2). At quomodo intelligitur, «Ponam super sedem meam», et: «Sedebunt super sedem tuam»; nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et Pater in Filio, et Filius in Patre est, deitatis in utroque nec genere nec voluntate dissidente substantia, cum paternae majestatis gloria Unigenito congenita sit? Atque obid sedem Filii, sedem suam Pater nuncupat: quia et ex se et in gloria indemutabilis divinitatis suae unigenitus et verus Deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine nulla diversitas est… Sive virtute, qua similia patri potest: sive natura et genere et divinitate, qua ex Deo Deus natus est, Pater secum est (In Ps. 131, 22; 138, 26). Neque rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo ejusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem se habuisse naturam (De Tr., IX, 51). Unigenito tantum istud Deo proprium est, et in sacramento verae nativitatis fides ista est, et spiritalis virtutis hoc opus est, nihil differre esse et inesse: inesse autem non aliud in alio, ut corpus in corpore; sed ita esse ac subsistere, ut in subsistente insit; ita vero inesse, ut et ipse subsistat. Nam uterque subsistens, per id non sine alio est, dum secundum generationem et nativitatem subsistentis natura non alia est… «Ego in Patre, et Pater in me» (Joan. XIV, 11): quia non differt nec degenerat nativitas, quia unius in Patre et Filio divinitatis sacramentum nativitatis natura consummat, dum Dei Filius non aliud quam Deus est (ibid., VII, 41). «Pater in me, et ego in Patre» (Joan. X, 38): et hoc de Patre et Filio Filii opera testantur. Non corpus per inteiligentiam nostram corpori immittimus neque ut aquam vino infundimus: sed eamdem in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur (ibid., III, 23).

157

Praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo, ut aliquid prius Pater faceret ad id, quod postea Filius facturus esset: sed cum natura Dei in naturam Dei substitisset, id est, ex Patre Filius natus esset; per virtutis ac naturae in se paternae conscientiam nihil abse nisi quod Patrem facientem vidisset, Filium facere posse testatus est: et cum unigenitus Deus paternae virtutis operationibus operaretur, tantum sibi ad faciendum praesumeret, quantum in conscientia sua esset, inseparabilem a se Dei patris, quam per legitimam nativitatem ebtinebat, posse naturam. Non enim corporalibus modis Deus videt, sed visus ei omnis in virtute naturae est (De Tr., VII, 17).

158

Sed naturae, qui contradicis, haec unitas est, ut ita per se agat, ne a se agat, et ita non abse agat, ut per se agat. Intellige agentem Filium, et per eum agentem Patrem. Non abse agit, cum Pater in eo manere monstrandus est. Per se agit, cum secundum Filii nativitatem agit ipse quae placita sunt. Infirmis sit non a se agendo, nisi ad eo ipse agit, ut quae agit placeant. Non sit vero in unitate naturae, si non quae ipse agit, et in quibus placet, non per se agit, sed manens in eo ad agendum Pater edocet. Ita et manendo docet Pater, et Filius agendo non abse agit, et non abse agens Filius, cum quae placita sunt facit, ipse agit. Ac sic unitas naturae retinetur in agendo: dum et ipse operans non operatur abse, et ipse abse non operatus operatur (ibid.,

159

Quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam, et resumendi: tamen semper, per reverentiam Filii, honorem paternae majestati reservavit (In Ps. 141, 6).

160

Dei scilicet in eo natura per nativitatem manente, et ea quae ipse agit agente dum ita agit, ut ea Deus agat; et tamen ipse ea, quae Deus egerit, agat: ita tamen, ut in eo quod ipse agit, filius Dei agere intelligatur; in eo vero quod Deus agit, paternae in eo naturae ut in filio proprietas sentiatur exsistere (De Tr., XI, 33).

161

Продолжение. Начало в сборниках 4 и 5.

162

Caeterum Christum Dominum Spiritum prophetia loquiter (De Tr. XI, 17). In natura Dei… Christus Spiritus fuerit (ib., VIII, 46). Quaeris quomodo secundum Spiritum natus sit Filius (ib., III, 19). Meminerint tamen, secundum Evangelia et prophetas, et Christum spiritum et Deum spiritum (ib., VIII, 48). Sed haec inania corporalium rerum exempla spernentes, Deum de Deo, et Spiritum de Spiritu, virtutibus suis potius, quam terrenis conditionibus aestimemus (ib., IX, 69). Non cadit autem in Verbum Deum moeror, neque in Spiritum lacrymae (ib., X, 55). Servus enim non erat, cum esset secundum Spiritum Deus Dei filius (ib., XI, 13).

163

Ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel Spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare (ib., IX, 3). Coelestis ergo est secundus Adam: et idcirco coelestis, quia Verbum caro factum est ex Spiritu scilicet et Deo homo natus (In Ps. 122, 3) Christum ad deitatis spiritum retulit, David ad corporis carnem (In Ps. 131, 17). Unigenitus Deus… utrumque in se tempus et naturam utramque significat, scilicet eam qua et in spiritu, et in corpore manens docuit… Sed paternam infinitatem extra omnia manentem cum in spiritu ante docuisset; nunc quoque ex hominis persona, qui nusquam Deum fugere posset, ostendit (In Ps. 138, 21).

164

Neque in hoc nunc calumnior libertati intelligentiae, utrum ex Patre, an ex Filio Spiritum paracletum putent esse (ib., VIII, 20).

165

Et interrogo, utrum id ipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere (ib., VIII, 20).

166

Ввиду важности этого места, приводим его в подлинном тексте:

«Et mihi quidem parum est hoc, fidei meae ac vocis officio, Dominum et Deum meum unigenitum tuum Jesum Christum creaturam negare: hujus ego nominis consor­tium ne in sancto quidem Spiritu tuo patiar, ex te profecto, et per eum misso. Magna enim mihi erga res tuas religio est. Neque, quia te solum innascibilem, et unigenitum ex te natum sciens genitum tamen Spiritum sanctum non dicturus sim, dicam umquam creatum. Hujus ego dicti, quod mihi cum caeteris a te subsistutis commune est, ad te quoque prorepentes timeo contumelias. Profunda tua sanctus Spiritus tuus, secundum Apostolum (I Cor. II, 10), scrutatur et novit, et interpellator pro me tuus inenarrabilia a me tibi loquitur: et ego naturae suae ex te per unigenitum tuum manentis potentiam creationis nomine non modo eloquar, sed etiam infamabo? Nulla te nisi res tua penet­rat: nec profundum immensae majestatis tuae, peregrinae atque alienae a te virtutis causa metitur. Tuum est quidquid te init: neque alienum a te est, quidquid virtute scru­tantis inest (De Tr. XII, 55). Mihi autem inenarrabilis est, cujus pro me mihi inenar­rabiles sunt loquelae. Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia. In spiritalibus enim rebus tuis hebes sum... Regenerationis meae fidem obtineris nescio: et quod ignoro jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum efficientia renascendi. Modus autem Spiritui nullus est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et cujus adeuntis atque abeuntis causa, sub assistentis licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter creaturas referam, et originis suae definitione moderabor? Omnia quidem facta per Filium, qui apud te Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus loquitur (Joan. I, 1, 3). Sed creata omnia in eo in coelis et in terra visibilia et invisibilia. Paulus enumerat (Coloss. I, 16). Et cum universa in Christo et per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret. Cum his ego proprie electis tibi viris haec ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra sensum intelligentiae meae secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinio­nem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio.(ib. ΧΙI, 56).

167

Illaesum atque incontaminatum regenerantis Trinitatis sacramentum intra defini­tionem salutarem apostolica atque evangelica auctoritas contineret: neque jam per sen­sus humani sententiam Spiritum Dei inter creaturas quisquam auderet referre, quem ad immortalitatis pignus, et ad divinae incorruptaeque naturae consortium sumeremus (ib., I, 30).

168

Atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur (ib., II, 4).

169

Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest ut confirmemus in eo sententiam nostram, utrum in hoc consistentis egressionem, an geniti processionem existimemus (ib., VIII, 19).

170

Jam vero quid mirum, ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus creando, et demutando et abolendo tam temerarii sint auctores? atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur: Patrem negando, dum Filio quod est filius adimunt; Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant (De Tr. II, 4).

171

Loqui autem de eo (Spiritu sancto) non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus, confitendus est (ib., II, 29).

172

Cum dicunt per quem sit, et ob quid sit, vel qualis sit: si responsio nostra displicebit dicentium, per quem omnia et ex quo omnia sunt, et quia Spiritus est Dei, donum fidelium; displiceant et Apostoli et Prophetae (De Tr. II, 29). Ср. слова Илария в истолковании крещальной формулы: «Urus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus, donum in omnibus... una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum» (ib., II, 1).

Перейти на страницу:
Прокомментировать
Подтвердите что вы не робот:*