Иван Попов - Иларий, епископ Пиктавийский
199
Et quo tandem in tantis haereticorum furoribus recidemus, si dum non utrumque recipimus, neutrum retinemus? Non enim videri potest impie dici, ut quia neutrum scriptum reperiatur, aut neutrum confitendum sit, aut utrumque (De Synod., 87).
200
Тот же аргумент приводит против ариан Афанасий в «De Synodis», р. 882. То же говорит Сократ (Hist. II, 40). По свидетельству Феодорита, Моисей отказался принять посвящение от Лукия, арианского епископа Александрии (Hist. IV, 23). Innocentius говорит то же (Epist. ad Macedones, с. 3). Тем не менее Никейский Собор принял в сущем сане новацианских епископов, позднее так же принимались арианские епископы. Это порицал Люцифер и защищал Hieronym (Contr. I.ucif. August. Ер. 185, 47).
201
Из таких разъяснений известно только письмо Евсевия Кесарийского к своей пастве (Socr. Hist. I, с. 8). Но были, вероятно, и другие сочинения этого рода. О них Иларий упоминает и в Contr. Const., 27.
202
I, п. 3: Et licet non sine aliquo aurium scandalo… restiterint.
Примеч. (h): «Et si diligenter sententia haec expensa esset, forte totius Tractatus mei ratio non fuisset suspiciosa. Non enim tacuissem illic, quod non nisi cum scandalo, esset audiendum».
II, п. 77: Exposita… et similis substantiae, quae homoeusion appellatur, fideli ac pia intelligentia.
Примеч. (е): «Non puto quemquam admonendum in hoc loco, ut ex expendat quare dixerim similis substantiae piam intelligentiam, nisi quia intelligerem et impiam; et idcirco similem non solum aequalem, sed etiam eamdem dixisse: ut neque similitudinem, quam tu, irater Lucifer, praedicari volueras, improbarem; et tamen solam piam esse similitudinis intelligentiam admonerem, quae unitatem substantiae praedicaret.
In eo vero, quod laudans eos in invidiam deducor a quibusdam; parum intellectus sum. Non enim eos veram fidem, sed spem revocandae verae fidei attulisse dixi: ut sicut illi auditi sunt, ita et nos ex hoc contra Valentem et Ursacium possemus audiri, et hoc coaptandus ad eos allocutionis sermoblandus nihil aliud quam procacium conviciorum effugeret foeditatem; cum amarius atque etiam probrosius in consequentibus occulta expositionum essem scandala proditurus».
III, п. 80: Oro autem vos, sanctissimi viri, ut cumbona venia sollicitudines meas aestimetis.
Примеч. (f): «Pro prudentia vestra expendite, quid sit a sanctissimis viris poscere, ut cumbona venia audiant dicentem; et an ejusdem sit adulari, et objurgare. Hoc ideo ita dictum est, quia ea quae ad praesens tacita abhis fuissent, eram proditurus, non tamen in his quae possent tamquam excusabilia defendi, viderer calumniari».
IV, п. 87: Et ego invitus licet respondebo dicenti...
Примеч. (с): «Satis absolute. Domine frater Lucifer, cognosci potuit, invitum me homoeusii mentionem habere: sed quia tu similitudinem Filii ad Patrem praedicabas, demonstratio ejus a me fuit exponenda sine vitio».
V, п. 88: Synodo Samosatenae subscribendum putas... Subscribamus et Nicaenae synodo.
Примеч. (g): «Numquid et hic de homoeusione legentem, admonui, non aliter ostendens suscipi oportere, nisi ad unitatem substantiae referretur».
VI, п. 89: Et me movet (cum scandalo) homoeusii nuditas.
Примеч. (с): «Anne quisquam me existimare poterit homoeusion velle suscipere de quo ista tractavi?»
VII, п. 89: Vidi carnes carnibus similes: sed postea mihi naturae dissimilitudinem sapor prodidit.
Примеч. (I): «Numquid et hic similitudinis negligens fui?»
VIII, п. 90: «Parcens enim adhuc de his nihil dico...
Примеч. (m); «Ante existimor suspicionem ab his adimere, vel ea laudare quibus parco? Parcere enim, et cum dilatione ad hoc parcere* nihil improbi est et remissi».
IX, п. 91: Homoeusion nescio, nec inteiligo, nisi tantum ab similis essentiae confessione.
Примеч. (g): «Numquid videor, quod nescivi, probare potuisse (accipiendo homoeusion pro similitudine non substantiae)? Non utique. Sed quia fides catholica non debeat nisi per unitatem similitudinem credere; ut similitudinem tantum ad excludendam unionem commemoret, non ad discidium unitatis: idcirco me dixi, cum nomina homousii atque homoeusii nescissem, tamen per unitatem similitudinem recepisse. Hoc ipsum statim sequens sententia absolvit».
203
Omnia enim, secundum prophetam, facta ex nihilo sunt (11 Mach. VII, 28): nec uatura aliqua manens demutata in aliud est, sed id quod non erat creatum est, et absolutum est (De Tr. IV, 16).
204
Et haec quidem communia in rerum humanarum origine sunt, ut omnia initium sui, cum antea non fuissent, accipiant: primum quidem, ut docuimus, per tempus, deinde per causam. Et per tempus quidem non ambiguum est, quia ea, quae nunc coeperint, ante non fuerint: per causam vero, quia his non ex causa constet esse quod maneant. Revolve enim omnes originum causas; et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo… ipso illo primo humani generis parente Adam ex terra, quae ex nihilo est, et post tempus (De Tr. XII, 16).
205
Et qui creat, efficit pro potestate quod condit: et est opus virtutis creatio, non naturae ex natura gignente nativitas (De Synod., 17). Omnibus creaturis substantiam voluntas Dei attulit: sed naturam Filio dedit ex impassibili ac non nata substantia perfecta nativitas. Talia enim cuncta creata sunt, qualia esse Deus voluit: Filius autem, natus ex Deo talis substitit, qualis et Deus est (ib., 58).
206
De Tr. II, 18, 20; IV, 16, 21; VIII, 50; In Ps. 67, 22; 91, 4; 135, 13; 148, 4.
207
De Tr, XII, 39.
208
Non ut profectum sibi aliquem ex his, quibus originem impertiebat, acquireret. Neque enim quisquam eo indiget quod ex se tribuit, aut per id proficit cui ad id quod est auctor est (In Ps. 2, 14).
209
Faciendorum sola misericordiae suae causa est; neque enim eguit ut fierent. Sed quibonus est, in id universa fecit, ut pluresbonitatis suae copiis uterentur (In Ps. 135, 8).
210
Ante tempora et saecula confitentur; quod de angelis atque diabolo est non negandum (Contr. Aux., 6). Christum ante tempora natum asseris: et creatum nega diabolum ante tempora et saecula substitisse (ib., 11).
211
Soletis enim tempora de solis ac lunae creatione numerare, quia scriptum de his sit: «Et sintin signa et tempora et annos» (Gen. I, 14). Sed qui ante coelum est, quod secundum vos etiam ante tempus est, idem et ante saeculum est (De Tr. XII, 34).
212
Quid enim magnum est, ut ante terram Deus Dominum Christum genuerit; cum Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior? (De Tr. XII, 37).
213
Sed cum regionem cognitioni suae qui infinitus est collocaret; coelo superiore atque primo eodemque in orbem collocato, terminum quemdam Virtutibus, quae primae ad cognoscendum se gignerentur, inclusit (Iri Ps. 135, 8).
214
Sed ea, quae spiritaliter naturae spiritales contuentur (In Ps. 137, 5). Ut cui spiritalia debent, in primogenito creata (De Tr. VIII, 50).
215
Ac ne forte, quod in aeternum manerent, naturale illis esse ex substantiaebeatitudine crederetur; subjecit, «Praeceptum posuit, et non praeteribit: ut hoc quod sunt, id est, ut maneant in aeternum, non naturae suae esse intelligant, sed praecepti ejus sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis afferre. Non enim, inguit, praeteribit praeceptum, id est, mandati ejus non erit finis: quia in aeternum maneant quibus aeternitatem Virtus aeternitatis indulsit (In Ps. 148, 5).
216
De Tr. II, 9, 18; III, 7; In Ps. 118, 3, 10; 134, 9, 12; 135, 8, 10. Scit autem in coelis Propheta plura Dei esse mandata, scit per diversitatem ministeriorum diversas esse praeceptorum observantias, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatum, et principatuum. Quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diversos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes (In Ps. 118, 3, 10). Plures quidem (Apostolus) thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat (II Cor. XII, 2), quibus necesse est proprias sedes habitationis congruae deputari (In Ps. 135, 10).
217
Об образе рождения Сына archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non renent (De Tr. II, 9).
218
Plures quidem thronos, dominatus, potestates, principatus connumerat (II Cor. XII, 2)... Sed et alia, quorum cognitionem futuris temporibus promittit, esse significat, cum ait: «Et super omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 21) (In Ps. 135, 10).
219
Scit in coelo omnes angelos in meditatione justificationum Dei esse. Nihil enim illic otiosum, nihil iners est: omnes virtutes coelestes in opere ministerii sui permanent (In Ps. 118, 15, 9).
220
О разделении народов по числу ангелов впервые встречаем у александрийских писателей: Климента, Оригена (In Numer. hom. 11), затем у Евсевия Кесарийского (Demonst. Evang., с. 7). От Оригена эту мысль заимствовал и Иларий. Затем она встречается у Августина (Ser. 1; In Ps. 88, 3), и у Иеронима (In Mich. VI, 2), и Златоуста (In Colos. Нот. 3).
221
Si enim lex disposita est per angelos, panemque Angelorum manducavit homo, coelique stillasse in Sina scribuntur, profecto ministerium hoc a coelis, id est, abAngelis expletum esse non dubium est (In Ps. 67, 9, 18; 137, 5).
222
Tamen meminimus esse plures spiritales virtutes, quibus angelorum est nomen, vel ecclesiis praesidentes. Sunt enim, secundum Joannem, Asianis ecclesiis angeli (Apoc. i, 20). Sunt et, Moyse testante, secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti (Deuter. XXXII, 8). Sunt et, Domino docente, pusillorum angeli quotidie Deum videntes (Matth. XVIII, 10). Sunt, secundum Raphael ad Tobiam loquentem (Tob. XII, 15), angeli assistentes ante claritatem Dei, et orationes deprecantium ad Deum deferentes (ib., 12) (In Ps. 129, 7).
223
Intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui haereditabunt salutem: Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente (In Ps. 129, 7).
224
Sunt enim angeli parvulorum quotidie Deum videntes. Hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt: neque enim infirmitas nostra, nisi datis ad custodiam angelis, tot tantisque spiritalium coelestium nequitiis obsisteret (in Ps. 134, 17).
225
Nunc vero Domino Christo praedicato, silere omnia confutata et trepida, cum hi templorum et gentium dii virtute fidelium subjiciuntur ad poenam: cum credentium verbis torquentur, laniantur, uruntur, et invisibiles nobis atque incomprehensibiles naturae verbo continentur, puniuntur, abiguutur, cum vates silent, cum muta sunt templa. Per haec itaque jam judicio praeparantur (In Ps. 64, 10).
226
Окончание. Начало в сборниках №№ 4, 5 и 6.
227
Homo vero, cum internam et externam in se naturam dissonantem aliam ab alia contineat, et ex duobus generibus in unum sit animal rations's particeps constitutus (In Ps. 118, 10, 6).
228
Primum meminisse debet hominum institutionem naturis duobus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est; et inferiorem hanc materiam in efficiendam atque operationem naturae illius fuisse polioris aptatam (In Ps. 129, 4) Homo… totus ex anima et carne formabilis est (In Is. 53, 8).
229
Nam spiritu frequenter significari animam non ambiguum est; et vel ex hoc ipso, quod Jesus moriturus tradidit spiritum (De Tr. X. 61).
230
Primum opus non habet in se assumptae aliunde alterius naturae originem ((In Ps. 118, 10, 1).
231
Et prius quidem animam divino illo et incomprehensibili nobis virtutis suae opere constituit. Non enim cum ad imaginem Dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem Dei homo erat factus (Gen. II. 7), pulverem sumptum, formatumque corpus; dehinc rursum in animam viventem per inspirationem Dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque coelestem quodam inspirationis foedere copulatam (In Ps. 129, 5), Triplex cognoscitur hominis facti praeformatique perfectio: cum et fit ad imaginem Dei, et formatur e terra, et inspiratione spiritus in viventem animam commovetur (In Ps 118, 10, 8). Подробно о создании человека Иларий говорит в толковании на Ps. 118, 10, 6–8. Кратко: In Ps. 118, 4, 1; Ps. 67, 22; Ps. 129, 5.
232
Incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem Dei (In Ps. 118, 10, 7).
233
Cum anima omnis opus Dei sit, carnis vero generatio semper ex carne sit (De Tr. X, 20). (Anima) quae utique numquam abhomine gignentium originibus praebetur (ib., X, 22).