Александр Бриллиантов - Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены
Et Verbum Patris dignatum sumere carnem,
In qua pro nobis hostia grata fuit. и, 57-60, c. 1225A:
Christe Dei Verbum, virtus, sapientia Patris,
Sanguinis unda tui, qua madet ara crucis,
Nos purgat, redimit, solvit, vitamque reducit,
Electisque tuis praestitit esse deos. in, 53-56, C.1226C:
Sponte sua Dominus se mactat ipse sacerdos,
Quae Patri placens hostia sola fuit.
Hostia, quae totum purgavit crimine mundum,
Mundum, quem potuit perdere primus homo.
908
Comment, in Ev. sec. loan. с. 309B: Lex gratiae est, quae docet non solum homines se invicem diligere, et virtutes et vilia discemit, verum etiam supra haec, quod soli divinae gratiae possibile est, pro hominibus non solum bonis, verum etiam et malis, si necesse est, mori. Quam legem. Christus in se ipso adimplevit, quando non solum pro omnibus hominibus, verum etiam pro omnibus impiis passus est. Cf. V, 38, с. 1003C: amplissima lex naturae.
909
IV, 3, с. 745A: Non quod et ipse passibilis sit secundum divinitatem, sed quod in eum humanitatis, quam solus assumpserat, passibilitas, et passio, et mors refertur, hu-manitatique, quam sibi in unitatem substantiae assumpserat, compassus est. Ideoque quia compassus non immerito dicitur, et vere dicitur passus. Non enim separata est in passione una substantia Verbi et hominis. Versus, S. II, I, 15-16, с. 1233A:
Mors carnis vitae, vitae mors jure vocatur;
Nam compassa fuit carni quae sola pependit.
910
Expos, super hier. cael. с. 175D: Non enim purgationis initium est Domini nostri Jesu Christi humanitas, quamvis ipsa pro purgatione totius mundi sancta et unica hostia immolata sit, sicut scriptum est: «Sanguis Christi filii ejus, Patris videlicet, mundat nos ab omni delicto», sed ipsius divinitas, nec non et Patris et Spiritus sancti, unius Dei, totius purgationis et illuminationis et perfections est principium.
911
- Comment, in Ev. sec. loan. с. 306C.
912
Versus, S. I, i, 20, с. 1222C; vi, 23–26, с. 1229C; vui, 57, с. 1232A.
913
Versus, S. II, i, 47–50, C.1233C.
914
Versus, S. I, VH, 7–12, с. 1230A:
Incarnatus erat Christus de virgine nascens,
Confixus ligno, conditus atque τάφφ.
Corpore sed moriens, vivens animoque Deoque,
Ast Deus et moritur, vivat et ipsa caro.
Mens erebum, corpus petram, tenet omnia numen,
In tribus est unus, corpore, mente, Deo.
915
Versus, S. I, vi; S. II, I, 1–6, с. 1231C:
Postquam nostra salus mundum renovaverat omnem,
Quosque Pater voluit cunctos perfecerat actus,
Fessa labore gravi requievit in arbore pendens.
Ter geminae lucis spatio destruxerat &δην,
Dormitans gelidi duro sub culmine saxi,
Implens vativomi prognostica symbola ceti.
916
Versus, S. I, VII, 13-16, с. 1230В:
Postquam per triduum destruxerat άδην,
Totus surrexit, nil remanente minus.
Ascendit totus, totum regit, aspice, mundum,
Pro quo passus erat conditor atque Deus.
S. II, I, 25-28, C.1233B:
Desursum venit, terrenam sumere vestem;
Indutus vestem sursum cum veste volavit,
Inque Deum vertit vestem de virgine sumptam,
Unum conficiens animam carnemque Deumque.
917
Expos, super hier. cael. с. 169A: Nonne ipse est mysticus ille vermis, in cujus imagine quingentesimo semper anno transacto de cinere arabicae avis, phoenicis dico, proprii sui pectoris flamma consumptae, vermis nascitur et ad pristinam viriditatem revocatur? Christus siquidem ardore passionis, quam sponte sua susceperat, consum-ptus est, et descendit ad inferos mirabilis vermis. Sed mox post triduum reversus est, suique apostoli, qui eum in cruce ardentem viderant, in spirituali corpore resurgen-tem conspexere,’ virtutumque pennis volantem, ad Patremque suum ascendentem mirati sunt.
918
II, 10, C.537D: Primo igitur Dominum Jesum divisionem naturae, id est, masculum et feminam in seipso adunasse edocet [Maximus]; non enim in sexu corporeo, sed in homine tantum surrexit ex mortuis, in ipso enim nec masculus nec femina est, quam-vis in ipso sexu virili, in quo natus est ex virgine, et in quo passus est, apparuit disci-pulis suis post resurrectionem, ad confirmandam resurrectionis suae fidem. Non enim aliter eum cognoscerent, si notam eis formam non viderent; nondum siquidem Spiri-tum sanctum pleniter acceperunt, qui eos docuit omnia. V, 20, C.894B: Humanitas siquidem Christi unum cum Deitate facta nullo loco continetur, nullo tempore mo-vetur, nulla forma seu sexu circumscribitur, quia super haec omnia exaltata est. V,38, c. 993-994.
919
II, 10, C.538A: Deinde post resurrectionem nostrum orbem terrarum paradiso in seipso copulavit. Nam ex mortuis in paradisum rediens, in hoc orbe cum discipulis suis conversatus est, ostendens eis manifeste, non aliud esse paradisum praeter resurrectionis gloriam, quae primum in eo apparuit. V, 20, C.894D: Neque, quando mani-festabat se discipulis suis, credendum est, extra paradisum fuisse, sed simul et in paradiso erat, et se ipsum suis discipulis demonstrabat. Ille enim jam in paradiso erat, quia in ipso humana natura restaurata est: illi vero, quibus se manifestavit, nondum in paradiso, hoc est nondum restaurata in natura erant. Neque quando evanescebat ab oculis eorum, localiter ab eis recedebat, sed in subtilitatem spiritualis corporis carnalibus adhuc apostolorum oculis inconspicuum se occultabat.
920
V, 20, с. 895В: Ac deinde non solum humanitatem, quam acceperat et renovaverat in seipso, in aequalitatem angelicae naturae exaltavit et reduxit, quod per ascensio-nem ejus in caelum significatum est, quando videntibus discipulis elevatus est in аёга, nube eum suscipiente ab oculis eorum, quae et claritatem ipsius et spiritualita-tem indicabat; dixit enim, priusquam pateretur Pater, clarifica Filium tuum: verum etiam super omnes angelos et virtutes caelestes et, ut breviter dicam, super omnia, quae sunt et quae non sunt, sublimavit. V, 25, C.911A: Exivit igitur a Patre, et venit in mundum, humanam videlicet naturam accepit, in qua totus mundus subsistit; nihil enim in mundo est, quod non in humana natura comprehendatur et iterum reliquit mundum, et ivit ad Patrem, hoc est, humanam quam acceperat naturam super omnia visibilia et invisibilia, super omnes virtutes caelestes, super omne quod dicitur et intelligitur, suae Deitati, quae Patri aequalis est, adunans sublimavit. V, 20, с. 894C.
921
V, 26, С.921А: Et quemadmodum divinitas ejus omnem superat intellectum, ita et humanitas, quae super universalitatem visibilis et intelligibilis creaturae, super omnia loca et tempora, super omnem circumscriptionem et definitionem, super omnes caelos, super omnes virtutes et potestates, super omne, quod dicitur et intelligitur, super omne, quod post Deum est, exaltata est et superessentialis facta, est omni creaturae incomprehensibilis et ininvestigabilis. Expos, super hier. cael. c. 187A.
922
V, 37, С.992А: indubitanter intelligo, quod ipse Dominus dixit: Ego et Pater unum sumus, non de sola sua divinitate, sed de tota sua substantia, homineque Deoque dixisse; ac per hoc totus Christus, Verbum videlicet et caro, ubique est, nulloque continetur loco, nec in toto, nec in parte sui, hoc est, neque in divinitate, neque in humanitate, quibus veluti duabus partibus tota ipsius substantia constituitur. II, 11, с. 539B: Nam quod ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, satis ac plane indicat, ipsum non solum secundum Verbum, quo omnia implet, et super omnia est, verum etiam secundum carnem, quam in unitatem suae‑substantiae vel personae accepit, et ex mortuis suscitavit, et in Deum transmutavit, semper et ubique esse, non tamen localiter seu temporaliter, nec ullo modo circumscriptum. Mirabili siquidem et ineffabili modo et super omnes caelestes essentias, et cum Patre est secundum humanitatem, quae Verbo Patris adunata est, et Deus est, et ubique regit mundum, et diligentibus se, sive invisibiliter, sive visibiliter apparet, caelum non deserit et mundum regit, ad dextram Patris sedet, in summis omnia gubemans, humanae naturae salutem in imis ministrans.
923
V, 25, C.911A: humanam naturam<…>ultra omnem mundum in Deitatem meam convertens, salva naturarum, ex quibus subsisto, ratione manente, super omnia, quae sunt et quae non sunt, exalto. V, 26, C.920D: [Dei Verbi humanitas] in deitatem Verbi assumpta est, unaque cum ipsa substantia facta absque ulla confusione utriusque naturae divinae scilicet atque humanae, ex quibus unus Christus Dominus noster atque Salvator constare creditur et intelligitur ab his, qui orthodoxae fidei participes sunt; C.921A: salva naturarum ratione. V, 38, C.994A: Christus in duabus suis naturis in inseparabilem suam substantiam adunatis; с. 1018A: una substantia in duabus naturis; 1018B: ipsius humanitas et divinitas unum et inseparabile unum [sunt], salva utriusque naturae ipsius ratione; с. 1018C: unitas inseparabilis unius ejusdemque substantiae ex duabus naturis; c. 1018D: homo in Verbo vere filius Dei, et Verbum in homine vere Filius hominis absque ulla naturarum transmutatione, unus idemque Filius Dei et hominis Dominus noster Jesus Christus. Expos, super hier. cael. с. 186C: utriusque naturae, divinae videlicet atque humanae, proprietatibus incommutabiliter ex unitate substantiae permanentibus, quemadmodum Verbum caro factum est, ita caro Verbum facta totus Deus in totis suis naturis. Versus, S.Ι,νιιι, 64, с. 1232В: unam personam duplex substantia [-natura] prodit.
924
V, 25, С.912В: Totus itaque mundus in Verbo Dei unigenito, incarnato, inhumanato adhuc specialiter restitutus est, in fine vero mundi generaliter et universaliter in eodem restaurabitur. Quod enim specialiter in seipso perfecit, generaliter in omnibus perficiet. Non dico in omnibus hominibus solummodo, sed in omni sensibili creatura. Ipsum siquidem Dei Verbum, quando accepit humanam naturam, nullam creatam substantiam praetermisit, quam in ea non acceperit. Accipiens igitur humanam naturam, omnem creaturam accepit. Ac per hoc si humanam naturam, quam accepit, sal-vavit et restauravit, omnem profecto creaturam visibilem et invisibilem restauravit.
925
V, 25, C.913D: Visibilium et sensibilium corporum moles et species resurrecturas non dicimus, sed, ut saepe inter nos convenerat, in suas causas et rationes, quae in homine factae sunt, in resurrectione hominis cum homine et in homine reversuras, in quibus plus animalia omnia dicenda sunt animalia esse, quam in ipsis effectibus corporeis ac sensibilibus.
926
Cf. Versus, S. I, l, 27-28, с. 1222C:
Unda lavat totum veteri peccamine mundum,
Sanguis mortales nos facit esse deos!
1,41-42, C.1223A:
Humanumque genus nolens in morte perire,
Eripuit totum faucibus ex erebi.
и.21-22, с. 1224В:
Morte tua simpla nostram consumere duplam
Ausus eras, totum dum renovas hominem.
III, 55-56, C.1226C:
Hostia, quae totum purgavit crimine mundum
Mundum, quem potuit perdere primus homo.
VII, 17-18, с. 1230В:
Humanumque genus totum revocavit ab antro
Aeternaeque mortis, quo cadit omnis homo,
VIII, 50-51, с. 1232A:
Hic vitam cunctis nascendo contulit, atque
Destruxit mortem, quae totum sorbserat orbem.
927
V, 8, C.876B.
928
V, 16, C.887C: veritas in carne. V, 38, с. 1003C. Homil. c. 290A: Lux itaque homi-num Dominus noster Jesus Christus, qui in humana natura omni rationali et intellec-tuali creaturae seipsum manifestavit, suaeque divinitatis, qua Patri aequalis est, ab-dita revelavit mysteria.
929
V, 25, C.912C: Hinc non incassum credimus et intelligimus, incarnationem Verbi Dei non minus angelis, quam hominibus profuisse: profuit namque hominibus ad suam redemptionem suaeque naturae restaurationem, profuit angelis ad cognitionem. Incomprehensibile quippe erat Verbum omni creaturae visibili et invisibili, hoc est intellectuali et rationali, angelis videlicet et hominibus, priusquam incarnaretur, quoniam remotum et secretum super omne, quod est et quod non est, super omne, quod dicitur et intelligitur incarnatum vero quodammodo descendens, mirabili quadam theophania et ineffabili et multiplici sine fine in cognitionem angelicae humanaeque naturae processit, et super omnia incognitum ex omnibus naturam, in qua cognosceretur, assumpsit, mundum sensibilem et intelligibilem in seipso incomprehensibili harmonia adunans. Et Ιυχ inaccessibilis omni creaturae intellectuali et rationali praebuit accessum. Comment, in Ev. sec. loan. C.300D. Versus, S. I, viii, 40-47, с. 1231C.
930
V, 38, с. 1002 С. Homil. с. 290А: Totum genus humanum merito originalis peccati in tenebris erat, non exteriorum oculorum quibus sensibilium formae coloresque sentiuntur, sed interiorum, quibus intelligibilium species et pulchritudines discernuntur; non in tenebris hujus caliginosi aeris, sed in tenebris ignotantiae veritatis; non in absentia lucis, quae mundum corporeum declarat, sed in absentia lucis, quae mundum incorporeum illuminat. Post cujus ortum ex virgine lux in tenebris lucet (Io. 1,5), in cordibus videlicet se cognoscentium. Versus, S. I, vn, 1—6, с. 1230A.
931
Comment, in Ev. sec. loan. C.321C: Lux itaque, hoc est Dei Verbi incarnatio et doctrina et passio et resurrectio, judicat mundum. Qui vult accedere ad lucem, hoc est ad Filium Dei, ut in eum credat, eumque cognqscat, non judicatur; qui autem neque in eum credit, neque intelligit, in tenebris suis manebit, in quibus damnabitur, hoc est judicabitur, nolens accedere ad lucem. Cf. с. ЗЗОВ. I, 10, C.451C. V, 38, c.1018.
932
I, 71, C.516C: Nil enim aliud est fides, ut opinor, nisi principium quoddam, ex quo cognitio Creatoris in natura rationabili fieri incipit. Expos, super hier. cael. с. 165C: Prima siquidem rationabilis animae ad creatorem redeuntis illuminatio est donum fidei, quod per sacramenta baptismatis et datur et significatur. Ideoque non incongrue fides summae et coessentialis Trinitatis, quae primitus in anima fidelium surgit et apparet, sub symbolo luciferae stellae a sanctis theologis innuitur, quam stellam mysticam clara sequitur aurora, splendor videlicet actionis et scientiae in spe robustissima futurae beatitudinis, deinde sol, clarissima profecto species summae ac sanctac Theophaniae relucet, et ferventissima virtus divinae caritatis in his, qui ipsam veritatem et contemplantur et diligunt, ineffabilis gratiae ardore incensi, pulchritudine allecti. etc. Cf. с. 174B-175B, 190A.