KnigaRead.com/
KnigaRead.com » Религия и духовность » Религия » Александр Бриллиантов - Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены

Александр Бриллиантов - Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены

На нашем сайте KnigaRead.com Вы можете абсолютно бесплатно читать книгу онлайн Александр Бриллиантов, "Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены" бесплатно, без регистрации.
Перейти на страницу:

888

III, 10, C.649D: Falsis ratiocinationibus humanarum opinionum longe a veritate distantium quondam me deceptum esse negare non possum, quia deceptus sum. His enim omnibus, aut pene omnibus rudis jam assensum praebui, quadam similitudine veri, carnalibusque sensibus, ut multis evenit, seductus. Nunc vero, sanctorum Pat-rum vestigia sequens, divini luminis radio ab erroribus meis et aliorum me revocante, inque viam rectam ducente, pauiulum pedem retraho. Divina siquidem dementia veritatem pie atque humiliter quaerentes in tenebris ignorantiae non sinit errare, inque foveas falsarum opinionum cadere, et in eis perire. Nulla enim pejor mors est, quam veritatis ignorantia, nulla vorago profundior, quam falsa pro veris approbare, quod proprium est erroris.

889

V, 18, C.890B: Maximi namque ob hoc sapientes mijndi non ausi sunt docere vel concedere, hunc mundum temporali principio per generationem inchoasse, ne cogerentur fateri, finem temporis per occasum habiturum esse. Nam si mundum temporali principio inchoare concederent, fine quoque temporis terminari negare non possent.

890

V, 37, с. 986В: Sed dum talia in libris sanctorum Patrum lego, stupefactus haesito, maximoque horrore concussus titubo, et, dum intra me ipsum cogito, cur spiritualis-simi viri ultra omnes operationes localium temporaliumque cogitationum ascenden-tes, totumque sensibilem mundum virtute contemplationis superantes, hujusmodi dicta suis scriptis commendaverunt posteritatique tradiderunt, facilius ducor existi-mare, non aliam ob causam ad haec excogitanda et scribenda attractos fuisse, nisi ut saltern vel sic terrenis carnalibusque cogitationibus deditos, simplicisque fidei rudi-mentis nutritos ad spiritualia cogitanda sublevarent. Nam qui ultra hunc mundum sensibilem nihil esse excogitant, promptiores sunt ad negandam quam ad confitendam veridicam naturarum speculationem. Audientes siquidem, neque loca, neque tempora, neque corpora, neque corporalia post finem hujus mundi esse futura, confestim in-flammati erumpunt et proclamant, dicentes: Nihil igitur erit, si nihil talium remanse-rit; et insultant his, qui sola spiritualia promittunt, rerumque sensibilium opiniones auferunt. Haec itaque, ut opinor, magni divinique considerantes, timidisque fidelium simplicium cogitationibus consulentes, utilius visum est eis praedicare terrenorum sensibiliumque corporum transmutationem in caelestia spiritualiaque corpora, quam penitus corpora et corporalia et sensibilia omnia nunquam esse futura. Tolerabilior quippe carnaliter cogitantibus videtur ad credendum terrenorum corporum in caelestia transitio, quam totius corporalitatis negatio. Eodem condescensionis modo locutus est Apostolus, ut existimo, de resurrectidne terreni corporis disputans: Seminatur, inquit, corpus animale, surget corpus spirituale. Ac si dixisset: Corpus terrenum et animale, quod seminatur in mortis et corruptionis solutione, surget corpus spirituale et caeleste, terrena videlicet quantitate et qualitate in caelestem qualitatem et quan-titatem transmutata; et, ut breviter dicam, sicuti multi ас pene omnes haec verba Apostoli volunt intelligere, de terreno erit caeleste, de corporali erit spirituale, semper tamen corpus erit; de ponderoso in subtile mutabitur; nunquam tamen aetherea corpora transcensurum, neque corporeas qualitates amissurum, sed a terrenis qualita-tibus in caelestes transiturum, sicut fumus vertitur in flammam. Quisquis autemi sancti Ambrosii Gregoriique Theologi, nec non et expositoris ejus, Maximi dico, diligentius dicta inspexerit, inveniet profecto, non mutationem corporis terreni in caeleste corpus, sed omnino transitum in ipsum purum spiritum, non in ilium, qui aether, sed in ilium, qui intellectus vocitatur.

891

V, 38, с. 1015В: Sed hujus nominis, deificationis dico, in latinis codicibus raris-simus est usus; intellectum vero ejus apud multos et maxime apud Ambrosium inve-nimus. Sed quare hoc evenit, non satis nobis patet. An forte quia sensus ipsius nominis, quod est theosis, quo maxime Graeci utuntur, significantes sanctorum transitum in Deum non solum anima, sed etiam et corpore, ut unum in ipso et cum ipso sint, quando in eis nil animale, nil corporeum, nil humanum, nil naturale rema-nebit, altus nimium visus, ultraque carnales cogitationes ascendere non valentibus incomprehensibilis et incredibilis, ac per hoc non publice praedicandus. Sed de eo inter sapientes tractandum. Multa quippe divina mysteria a sanctis Patribus intacta ob hanc causam praetermissa sunt; infirmi siquidem oculi claritatem luminis sufferrc nequeunt.

892

V, 23, с. 900С: Si ergo in restaurandis rebus humanique corporis partibus naturalis vis operatur, inque animalibus irrationabilibus resuscitandis, ut praefati auctoris approbant exempla: quid mirum, si vitalis et naturalis virtus, quae nunquam substantiam humanorum corporum deserit, in tantum praevalet, ut ipsius operatione ipsa corpora ad vitam restituantur, et ad totius humanae naturae integritatem?

893

V, 23, С.902 С: Nullum enim miraculum in hoc mundo contra naturam Deum fecisse legimus: sed causis naturalibus administrativis et effectricibus, jussu Dei moventc, factas esse quascunque virtutum theophanias, divina narrat historia. Et si miraculum miraculorum est generalis mortuorum resurrectio, cujus maximum exemplum praecessit in Christo, in tantum, ut cetera fere omnia naturalia argumenta in praefiguratione ipsius facta fuisse recte intelligantun num veritati putandum est non convenire, nos existimare, ex causarum naturalium effective potentia divinae voluntati subdita ipsam, resurrectionem dico, futuram? О значении законов природы и отношении к ним божественной воли ср., однако, III, 13, с. 661 С: Spiritualium rerum natura non ita contemplationibus mentis succumbit, ut per singula de his, quae de ea, vel in ea, vel per earn peraguntur, rationem reddamus. Multa enim in ea solent apparere, quae non secundum cognitas vel incognitas ipsius leges, sed ultra omnem legem divina voluntate, quae nulla lege concluditur, est enim lex legum et ratio rationum, mirabili et ineffabili modo fiunt. Ill, 16, C.669D: [divina voluntas] nulla lege constringitur. Nam et saepe contra consuetum naturae cursum multa solent fieri, ut nobis ostendatur, quod divina providentia non uno, sed multiplici modo atque infinito potest omnia administrare. Указываемое еще у Губера место V, с. ЗЗ, С.951 С не относится к делу. Huber, 146, Anm. 4.

894

V, 26, C.916D-919C.

895

V, 23, C.902D: Ambabus itaque cooperatricibus, ipsa quidem natura et gratia, re-surrectio perficietur. 906C: Commune earum, naturae dico et gratiae, intelligitur esse humanae substantiae resurrectio, hoc est, mortalium corporum in immortalia tran-situs, et corruptibilium in incorruptibilia, et animalium in spiritualia, et temporalium et localium in aeterna omnique circumscriptione libera. Comment, in Ev. sec. loan. C.315D.

896

Expos, super hier. cael. с. 127B: apostolica sententia (Jac. 1,17) divinam dationem ex divina donatione mirabili discernit differentia, optimam quidem dationem universalis creaturae substitutioni distribuens, perfectam vero donationcm divinae gratiae largitati; quoniam omne, quod est, duobus modis divinam participat bonitatem, quorum primus in conditione naturae est, alter in distributione gratiae perspicitur. Nihil quippe est in universal! creatura, quod his duobus careat. Subsistit enim omne, quod est, ac divinae gratiae juxta convenientem sibi analogiam particeps est. V, 23, C.903D: Est itaque datum divinae bonitatis natura omnis, quae in essentiam ducta est, et perpetualiter custoditur, ne pereat. At vero quoniam inter esse et aeternaliter esse medietas quaedam constituitur, quae dicitur bene esse,<…>ilia insita medietas, hoc est bene esse, donum divinae bonitatis est, libero ac bono voluntatis intellectualis et rationalis creaturae motu adjuncto. Comment, in Ev. sec. loan. C.325D: Ita enim juncta data naturae et dona gratiae, ut inseparabilia fieri videantur. Nulla quippe natura est rationalis, quae omnino dono gratiae careat.

897

V, 23, C.904A: Sed illud donum [gratia] non omnibus generaliter distribuitur. Soli quippe angelicae humanaeque naturae donatur deificatio. Neque illis universaliter, sed solis angelis, qui Creatoris sui dilectione ardentes, stabiliti in contemplationc veritatis permanent, solisque hominibus secundum propositum vocatis. Hue acccdit, quod donum gratiae neque intra terminos conditae naturae continetur, neque secundum naturalem virtutem operatur, sed superessentialiter et ultra omnes creatas naturales rationes effectus suos peragit.

898

V, 20, С.893А: Principium itaque et finis mundi in Verbo Dei subsistunt, et, ut apertius dicam, ipsum Verbum sunt, quod est multiplex sine fine finis et principium δναρχον, hoc est, sine principio praeter Patrem.

899

V, 27, C.922B: si humana natura imago et similitudo Dei est, profecto et tota per totum in se ipsa est, et tota in singulis earn participantibus, nullam in seipsa vel in aliquo suae uniformiter simplicitatis divisionem vel partitionem, seu possibilitate dividendi vel partiendi, seu actu et opere recipiens. Si enim una et individua Divinitas est, ad cujus imaginem humanitas facta est, necessario et ipsa una et individua est, et omnes homines, nemine excepto, in ea unum sunt. 923C: Proinde si Dei Verbum humanitatem accepit, non partem ejus, quae nulla est, sed universalitcr totam accepit.

900

V, 25, c. 9113: Deus itaque Dei Verbum, in quo omnia facta sunt causaliter et subsistunt, secundum suam divinitatem descendit in causarum, quae in ipso subsistunt, effectus, in istum videlicet sensibilem mundum, humanam accipiens naturam, in qua omnis visibilis et invisibilis creatura continetur.

901

V, 25, С.912А: Quare descendit?<…>Non aliam ob causam, ut opinor, nisi ut causarum, quas secundum suam divinitatem aeternaliter et incommutabiliter habet, secundum suam humanitatem effectus salvaret, inque suas causas revocaret, ut in ipsis ineffabili quadam adunatione, sicuti et ipsae causae, salvarentur. [Ac si aperte diceret: Si Dei sapientia in effectus causarum, quae in ea aeternaliter vivunt, non descenderet, causarum ratio periret: pereuntibus enim causarum effectibus nulla causa remaneret, sicut pereuntibus causis nulli remanerent effectus; haec enim relativorum ratione simul oriuntur, et simul occidunt, aut simul et semper permanent]. [Ac si<…>permanent om. CF].

902

Comment, in Ev. sec. loan. c.320D: Dilectio itaque Patris causa est humanae salutis, qui in tantum dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, hoc est morti traderet, ut omnis aspiciens in mortem ejus non pereat, sed habeat vitam aeternam. Homil. C.295C: Non propter seipsum Verbum caro factum est, sed propter nos, qui non nisi per Verbi carnem potuissemus in Dei filios transmutari. Cf. V, 2, c.862 etc. Versus, S. I, i, 41, с. 1223A; I, vui, 70, с. 1232B.

903

II, 33, c. 611C. Expos, super hier. cael. с. 168C. Versus, S. I, vui, 60–67, с. 1232A;.

Παρθένος angelico commovit viscera fatu,.

Ac comitante fide suscepit pneumate partum.

О felix γαστήρ divinum sustinet ignem,.

Virtutis radius solidatur somate sacro.

Unam personam duplex substantia prodit.

Nam Deus aeternus rationem tempore sumens,.

Corpore compacto sese perfecerat άνδρα.

904

IV, 9, с. 777В: Ipse siquidem, qui solus absque peccato natus est in mundo, Redemptor videlicet mundi, nusquam nunquam talem ignorantiam perpessus est, sed confestim, ut conceptus et natus est, et seipsum et omnia intellexit, ac loqui et docere potuit, non solum quia sapientia Patris erat, quam nihil latet, verum etiam quia incontaminatam humanitatem acceperat, ut contaminatam purgaret; non quia aliam accepit praeter earn quam restituit, sed quia ipse solus incontaminatus in ea remansit, et ad medicamentum vulneris vitiatae naturae in secretissimis ipsius rationibus reser-vatus. Tota quippe in totis periit, praeter ilium, in quo solo incorruptibilis perman-sit. Et quidem maximum exemplum gratiae ipse est, non quia quid ex reati humanae naturae indultum ei sit, sed quia solus omnium nullis praecedentibus meritis in uni-tatem substantiae verbo Dei conjunctus est, in quo omnes electi, de plenitudine gratiae ejus accipientes, filii Dei et participes divinae substantiae fiunt. V, 38, с. 1016B. Comment, in Ev. sec. loan. c.209C, 311 A.

905

Comment, in Ev. sec. loan. C.332D: Jesus ergo fatigaCus ex itinere sedit sic super fontem (Io.4,6). Fatigatio Jesu incarnatio ejus est. Nostram quippe naturam, merito originalis peccati laboribus hujus mundi atque aerumnis fatigatam, accepit. Iter ejus descensus divinitatis suae, ad suscipiendam nostrae naturae similitudinem. Absque labore creavit nos per divinitatem, cum labore creavit nos per humanitatem. Aeternaliter in se ipso et in Patre suo manens et immutabiliter, movit se ipsum veluti quodam itinere temporalis dispensationis per camem.

906

Comment, in Ev. sec. loan. C.306C: Nam саго Christi non merito sui peccati mor-talis facta est, sicut caro nostra, sed ad naturam nostram post peccatum condescen-sione passibilis erat. Mortem siquidem subire propter nos non renuit, causam vero mortis, peccatura dico, non recepit. Ideoque mors eum detinere non potuit, quia debitor mortis non fuit. Non poterat mors detinere captivum, quem non invenerat cri-minosum. A primo ergo homine ante peccatum accepit absque peccato esse; ab eodem post peccatum accepit mori posse; quibus duobus totam nostram naturam in se ipso restituit. Cf. с. 328B.

907

Versus, S. I, I, 19-23, с. 1222C:.

Ecce crucis lignum quadratum continet orbem,.

In quo pendebat sponte sua Dominus,

Et Verbum Patris dignatum sumere carnem,

In qua pro nobis hostia grata fuit. и, 57-60, c. 1225A:

Christe Dei Verbum, virtus, sapientia Patris,

Sanguinis unda tui, qua madet ara crucis,

Nos purgat, redimit, solvit, vitamque reducit,

Electisque tuis praestitit esse deos. in, 53-56, C.1226C:

Sponte sua Dominus se mactat ipse sacerdos,

Quae Patri placens hostia sola fuit.

Hostia, quae totum purgavit crimine mundum,

Перейти на страницу:
Прокомментировать
Подтвердите что вы не робот:*