Николай Колотовкин - Учебник латинского языка для высших духовных учебных заведений
ut concessīvum (= cum, quamvis, licet)
Ut dēsint virēs, tamen est laudanda voluntās. Пусть недостаёт сил, даже само желание достойно похвалы.
КРАТКАЯ ХРЕСТОМАТИЯ
Ō R Ā TI Ō N Ē S
Domĭne, benĕdīc!
In nōmĭne Patris, et Fīliī, et Spirĭtūs Sānctī. Amen.
Domĭne, Iesū Chrīste, Fīlī Deī, miserēre meī, peccātōris.
Glōria Patrī, et Fīliō, et Spirituī Sānctō, sicut erat in prīncipiō, et nunc, et semper, et in saecŭla saeculōrum. Amen.
Domĭnō ōrēmus!
Kyrie, eleison (Domĭne, miserēre).
Itĕrum et itĕrum Domĭnō ōrēmus!
Glōria Tibī, Deus noster, glōria Tibī.
Deus, propitius estō mihī peccātōrī.
Rēx caelestis
Rēx caelestis, Paraclēte, Spirĭtus vērī, Quī ubīque ades et omnia implēs, Thesaure bonōrum et vītae Dator, venī inhabitāque in nōs et purgā nōs omnī obscēnitāte, et salvā, Bone, anĭmās nostrās.
Trisagion
Sāncte Deus, Sāncte Fortis, Sāncte Immortālis, miserēre nostrī (ter).
Glōria Patrī, et Fīliō, et Spirituī Sānctō, sicut erat in prīncipiō, et nunc, et semper, et in saecŭla saeculōrum. Amen.
*Omnisāncte Trīnĭtās, miserēre nostrī; Domĭne, mundā peccāta nostra; Despŏta, ignōsce nefāria nostra (inīquitātēs nostrās); Sāncte, visĭtā nōs et cūrā īnfirmitātēs nostrās.
Domĭne, miserēre (ter).
Glōria, et nunc:
Pater noster
Pater noster, Quī es in caelīs, sānctificētur nōmen Tuum, adveniat Rēgnum Tuum, fiat voluntās Tua, sicut in caelō et in terrā. Pānem nostrum cotīdiānum dā nōbīs hodiē et dīmitte nōbīs dēbĭta nostra, sicut et nōs dīmittĭmus dēbitōrĭbus nostrīs. Et nē nōs indūcās in temptātiōnem, sed lībĕrā nōs ā malō. Amēn.
Crēdō
1Crēdō in Ūnum Deum, Patrem Omnipotentem, Factōrem caelī et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
2Et in Ūnum Domĭnum Iesum Chrīstum, Fīlium Deī Ūnigenĭtum. Et ex Patre nātum ante omnia saecŭla. Deum dē Deō, Lūmen dē Lūmĭne, Deum vērum dē Deō vērō. Genĭtum, nōn factum, cōnsubstantiālem Patrī, per Quem omnia facta sunt.
3Quī propter nōs, homĭnēs, et propter nostram salūtem dēscendit dē caelīs. Et incarnātus est dē Spirĭtū Sānctō ex Marīā Virgĭne et Homō factus est.
4Crucifīxus etiam prō nōbīs sub Pontiō Pīlātō, passus et sepultus est.
5Et resurrēxit tertiā diē secundum Scrīptūrās.
6Et ascendit in caelum, sedet ad dextĕram Patris.
7Et itĕrum ventūrus est cum glōriā iūdicāre vīvōs et mortuōs, Eiusque Rēgnī nōn erit fīnis.
8Et in Spirĭtum Sānctum, Domĭnum vīvificantem, Quī ex Patre prōcēdit; Quī cum Patre, et Fīliō simul adōrātur et conglōrificātur, Quī locūtus est per prophētās.
9Et in Ūnam Sānctam Catholĭcam et Apostolĭcam Ecclēsiam.
10Cōnfiteor ūnum baptisma in remissiōnem peccātōrum.
11Et exspectō resurrēctiōnem mortuōrum.
12Et vītam ventūrī saecŭlī. Amen.
Euangelium paschāle
In prīncipiō erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in prīncipiō apud Deum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipsō factum est nihil, quod factum est. In Ipsō vīta erat, et vīta erat lūx homĭnum. Et lūx in tenĕbrīs lūcet, et tenĕbrae eam nōn conprehendērunt. Fuit homō missus ā Deō, cuī nōmen erat Iohannēs. Hīc vēnit in testimōnium, ut testimōnium perhibēret dē lūmĭne, ut omnēs crēdĕrent per illum. Nōn erat ille lūx, sed ut testimōnium perhibēret dē lūmĭne. Erat lūx vēra, quae inlūmĭnat omnem homĭnem venientem in mundum. In mundō erat, et mundus per Ipsum factus est, et mundus Eum nōn cognōvit. In propria vēnit et suī Eum nōn recēpērunt. Quotquot autem recēpērunt Eum, dedit eīs potestātem fīliōs Deī fĭĕrī, hīs, quī crēdunt in nōmĭne Eius. Quī nōn ex sanguinĭbus, neque ex voluntāte carnis, neque ex voluntāte virī, sed ex Deō nātī sunt. Et Verbum carō factum est et habitāvit in nōbīs, et vīdĭmus glōriam Eius, glōriam quasi ūnigenĭtī ā Patre, plēnum grātiae et vēritātis. Iohannēs testimōnium perhĭbet dē Ipsō et clāmat dīcēns: “Hīc erat quem dīxī vōbīs, Quī post mē ventūrus est, ante mē factus est, quia prior mē erat. Et dē plēnitūdĭne Eius nōs omnēs accepĭmus et grātiam prō grātiā. Quia lēx per Mosen data est, grātia et vērĭtās per Iesum Chrīstum facta est (Ioh. 1, 1-17).
Praecepta beātitūdĭnis
Beātī paupĕrēs spirĭtū, quōniam ipsōrum est Rēgnum caelōrum.
Beātī mītēs, quōniam ipsī possidēbunt terram.
Beātī, quī lūgent, quōniam ipsī cōnsōlābuntur.
Beātī, quī ēsuriunt et sitiunt iūstitiam, quōniam ipsī saturābuntur.
Beātī misericordēs, quia ipsī misericordiam cōnsequentur.
Beātī mundō corde, quōniam ipsī Deum vidēbunt.
Beātī pācifĭcī, quōniam fīliī Deī vocābuntur.
Beātī, quī persecutiōnem patiuntur propter iūstitiam, quōniam ipsōrum est Rēgnum caelōrum.
Beātī estis, cum maledīxĕrint vōbīs et persecūtī vōs fuĕrint et dīxĕrint omne malum adversum vōs mentientēs propter Mē.
Gaudēte et exultāte, quōniam mercēs vestra copiōsa est in caelīs (Mat. 5, 3-12).
Decalŏgus
Egō sum Domĭnus Deus tuus, nōn habēbis deōs aliēnōs cōram Mē.
Nōn faciēs tibī sculptīle, neque omnem similitūdĭnem, quae est in caelō dēsŭper, et quae in terrā deorsum, nec eōrum, quae sunt in aquīs sub terrā; nōn adōrābis ea, neque colēs.
Nōn assūmēs nōmen Domĭnī tuī in vānum.
Mementō, ut diem sabbătī sānctifĭcēs. Sex diēbus operābĕris, et faciēs omnia opĕra tua, septĭmō autem diē sabbătum Domĭnī Deī tuī est.
Honōrā patrem tuum et mātrem tuam, ut bene tibī sit et ut sīs longaevus super terram.
Nōn occīdēs.
Nōn moechābĕris.
Nōn furtum faciēs.
Nōn loquēris contrā proxĭmum tuum falsum testimōnium.
Nōn concupīscēs uxōrem proxĭmī tuī, nec desiderābis domum eius, nōn agrum, nōn servum, nōn ancillam, nōn bovem, nōn asĭnum, nec omnia, quae illīus sunt.
PSALMI
Psalmus prīmus
1Beātus vir, quī nōn abiit in cōnsiliō impiōrum, et in viā peccātōrum nōn stetit, et in cathĕdrā pestilentiae nōn sēdit; 2sed in lege Domĭnī voluntās eius, et in lege eius meditābitur diē ac nocte! 3Et erit tamquam līgnum, quod plantātum est secus dēcursūs aquārum, quod fructum suum dabit in tempŏre suō, et folium eius nōn dēfluet; et omnia, quaecumque faciet, prōsperābuntur. 4Nōn sīc impiī, nōn sīc; sed tamquam pulvis, quem prōicit ventus ā faciē terrae. 5Ideō nōn resurgent impiī in iūdiciō, neque peccātōrēs in cōnsiliō iūstōrum. 6Quōniam nōvit Domĭnus viam iūstōrum, et iter impiōrum perībit.
Psalmus tertius et trīcēsĭmus
1 David cum inmūtāvit vultum suum cōram Abimĕlech, et d ī mīsit eum, et abiit.
2Benedīcam Domĭnum in omnī tempŏre; semper laus Eius in ōre meō. 3In Domĭnō laudābĭtur anĭma mea; audiant mānsuētī et laetentur. 4Magnificāte Domĭnum mēcum, et exaltēmus nōmen Eius in id ipsum. 5Exquīsīvī Domĭnum, et exaudīvit mē, et ex omnĭbus tribulātiōnĭbus meīs ēripuit mē. 6Accēdĭte ad ēum et inlūmināmĭnī, et faciēs vestrae nōn cōnfundentur. 7Iste pauper clāmāvit, et Domĭnus exaudīvit eum et de omnĭbus tribulātiōnĭbus eius salvāvit eum. 8Vallābit angĕlus Domĭnī in circuĭtū timentium Eum et ēripiet eōs. 9Gustāte et vidēte, quōniam suavis est Domĭnus! Beātus vir, quī spērat in Eō! 10Timēte Domĭnum, omnēs sānctī Eius, quōniam nōn est inopia timentĭbus Eum. 11Dīvĭtēs eguērunt et ēsuriērunt, inquīrentēs autem Domĭnum nōn minuentur omnī bonō.
Diapsalma
12Venīte, fīliī, audīte mē: timōrem Domĭnī docēbō vōs. 13Quis est homō, quī vult vītam, cupit vidēre diēs bonōs? 14Prōhĭbē linguam tuam ā malō et labia tua, nē loquantur dolum. 15Dēverte ā malō et fac bonum; inquīre pācem et persequĕre eam. 16Ocŭlī Domĭnī super iūstōs, et aurēs Eius in precem eōrum. 17Faciēs Domĭnī super facientēs mala, ut perdat dē terrā memoriam eōrum. 18Clāmāvērunt iūstī, et Domĭnus exaudīvit et ex omnĭbus tribulātiōnĭbus eōrum līberāvit eōs. 19Iuxtā est Domĭnus hīs, quī tribulātō sunt corde, et humĭlēs spirĭtū salvābit. 20Multae tribulātiōnēs iūstōrum, et dē omnĭbus hīs līberāvit eōs. 21Domĭnus custōdit omnia ossa eōrum; ūnum ex hīs nōn conterētur. 22Mors peccātōrum pessĭma et quī ōdērunt iūstum dēlinquent. 23Redĭmet Domĭnus anĭmās servōrum suōrum, et nōn dēlinquent omnēs, quī spērant in Eum.
Psalmus quīnquāgēsĭmus
1 In fīnem psalmus David, 2 cum vēnit ad eum Nathan prophēta, quandō intrāvit ad Bet h sabee.
3Miserēre meī, Deus, secundum magnam misericordiam Tuam et secundum multitūdĭnem miserātiōnum Tuārum dēlē inīquitātem meam. 4Amplius lavā mē ab inīquitāte meā et ā peccātō meō mundā mē. 5Quōniam inīquitātem meam egō cognōscō, et peccātum meum contrā mē est semper. 6Tibī sōlī peccāvī et malum cōram Tē fēcī, ut iūstificēris in sermōnĭbus Tuīs et vincās, cum iūdicāris. 7Ecce enim in inīquitātĭbus conceptus sum, et in peccātis concēpit mē māter mea. 8Ecce enim vēritātem dīlēxistī, incerta et occulta sapientiae Tuae manifestāstī mihī. 9Aspargēs mē hysōpō, et mundābor; lavābis mē, et super nivem dealbābor. 10Audituī meō dabis gaudium et laetitiam, exultābunt ossa humiliāta. 11Averte faciem Tuam ā peccātīs meīs et omnēs inīquitātēs meās dēlē. 12Cor mundum creā in mē, Deus, et spirĭtum rēctum innovā in viscerĭbus meīs. 13Nē prōiciās mē ā faciē Tuā et Spirĭtum Sānctum Tuum nē aufĕrās ā mē. 14Redde mihī laetitiam salutāris Tuī et Spirĭtū prīncipālī cōnfirmā mē. 15Docēbō inīquōs viās Tuās, et impiī ad Tē convertentur. 16Lībĕrā mē dē sanguinĭbus, Deus, Deus, salūtis meae, exultābit lingua mea iūstitiam Tuam. 17Domĭne, labia mea aperiēs, et ōs meum adnuntiābit laudem Tuam. 18Quōniam sī voluissēs sacrificium, dedissem utĭque; holocaustīs nōn delectābĕris. 19Sacrificium Deō spirĭtus contribulātus; cor contrītum et humiliātum Deus nōn spernet. 20Benigne fac, Domĭne, in bonā voluntāte Tuā Sion et aedificentur murī Hierusălem. 21Tunc acceptābis sacrificium iūstitiae, oblātiōnēs et holocausta; tunc inpōnent super altāre Tuum vitŭlōs.
Psalmus nōnāgēsĭmus
1 Laus cantĭcī David
Quī habĭtat in adiūtōriō Altissĭmī, in prōtectiōne Deī caelī commorābĭtur. 2Dīcet Domĭnō: “Susceptor meus es Tū et refugium meum, Deus meus, spērābō in Eum!” 3Quōniam Ipse līberābit mē dē laqueō venantium et ā verbō aspĕrō; 4in scapŭlīs Suīs obumbrābit tē et sub pinnīs Eius spērābis; scūtō circumdābit tē vērĭtās Eius. 5Nōn timēbis ā timōre nocturnō, ā sagittā volante in diē, 6ā negōtiō perambulante in tenĕbrīs, ab incursū et daemoniō meridiānō. 7Cadent ā latĕre Tuō mīlle et decem mīlia ā dextrīs Tuīs, ad Tē autem nōn adpropinquābit. 8Vērumtămen ocŭlīs Tuīs cōnsiderābis et retribūtiōnem peccātōrum vidēbis. 9“Quōniam Tū, Domĭne, spēs mea”; Altissĭmum posuistī refugium tuum. 10Nōn accēdent ad tē mala, et flagellum nōn adpropinquābit tabernacŭlō tuō. 11Quōniam angĕlīs Suīs mandābit dē tē, ut custōdiant tē in omnĭbus viīs tuīs. 12In manĭbus portābunt tē, nē forte offendās ad lapĭdem pedem tuum. 13Super aspĭdem et basiliscum ambulābis et conculcābis leōnem et dracōnem. 14“Quōniam in Mē spērāvit et līberābō eum; prōtĕgam eum, quia cognōvit nōmen Meum. 15Clāmābit ad Mē, et exaudiam eum; cum ipsō sum in tribulātiōne; ēripiam eum et clārificābō eum; 16longitūdĭne diērum replēbō eum et ostendam illī salūtāre Meum”.
Sānctus
Sānctus, sānctus, sānctus Domĭnus Deus Sabaoth. Plēnī sunt caelī et terra glōriā Tuā. Hosanna in excelsīs, benedictus, Quī venit in nōmĭne Domĭnī. Hosanna in excelsīs.
Sānctus, sānctus, sānctus Domĭnus exercituum, plēna est omnis terra glōriā Deī.
Dīrigātur, Domĭne, ōrātiō mea.
Inclīnā cor meum, Deus, in testimōnia Tua. Egō dīxī: Domĭne, miserēre meī. Sānā anĭmam meam, quia peccāvī Tibī.
Domĭne, exaudī ōrātiōnem meam, et clāmor meus ad Tē veniat.
Grātiam Tuam quaesŭmus, Domĭne, mentĭbus nostrīs īnfunde: ut quī, Angĕlō nuntiante, Chrīstī Fīliī Tuī incarnātiōnem cognōvĭmus; per passiōnem Eius et crūcem, ad resurrēctiōnis glōriam perdūcāmur. Per Eumdem Chrīstum Domĭnum nostrum. Amēn.