Александр Бриллиантов - Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены
808
I, 40, с. 483В: concluditur, nil aliud esse locum, nisi naturalem definitionem, mo· dumque, positionemque uniuscujusque sive generalis sive specialis creaturae. I, 43, C.485B: Atqui definitiones corporum, rerumque ratione carentium, non alibi nisi in anima rationabili sunt. In ea itaque et loci omnium, quae localiter comprehenduntur. 485D: Videsne itaque, non aliud esse locum, nisi actionem intelligentis atque com-prehendentis virtute intelligentiae ea, quae comprehendere potest, sive sensibilia sint, sive intellectu comprehensa? 486A: Si autem omnis intellectus praeter Deum non a seipso, sed a superiori se circumscribitur, nullus intellectus suimet locus erit, sed intra superiorem se collocabitur.
809
I, 38, C.481A: Videsne itaque, qua consuetudine rerumque significandarum necessitate, inops verarum rerum discretionis humanitas has abusivas rerum denominationes repererit [terram, aquam etc. loca nominans]?<…>Quae omnia, vera ratione discretionis naturarum consulta, non loca, sed partes mundi suis locis circumscripta conspiciuntur.
810
I, 46, c. 487–489.
811
IV, 7, c. 762–764; IV, 8, c. 772–773; cf. Ill, 37, c. 732–733.
812
IV, 7, с. 770С: Siquidem intellectus omnium in divina sapientia, substantia est omnium, imo omnia; cognitio vero, qua seipsam in seipsa intelligit, intellectualis et rationalis creatura, veluti secunda quaedam substantia ejus est, qua se novit solum-modo, se nosse et esse et velle, non autem quid sit. 770D: Disc. Duas igitur substan-tias hominis intelligere debemus, unam quidem in primordialibus causis generalem, alteram in earum effectibus specialem. Mag. Duas non dixerim, sed unam dupliciter intellectam. Aliter enim humana substantia per conditionem in intellectualibus per-spicitur causis, aliter per generationem in effectibus. Ibi quidem omni mutabilitate libera, hie mutabilitati obnoxia; ibi simplex omnibusque accidentibus absoluta omnem effugit contuitum et intellectum, hie compositionem quandam ex quantitatibus et qualitatibus, ceterisque, quae circa earn intelliguntur, accipit, per quam mentis recipit intuitum. IV, 9, с. 779B: Quemadmodum intellectus omnium, quae Pater fecit in suo Verbo unigenito, essentia eorum est, et cunctorum, quae circa earn naturaliter intelliguntur, substitutio, ita cognitio omnium, quae Patris Verbum in humana anima creavit, essentia est eorum, omniumque, quae circa earn naturaliter dignoscuntur, subjectum. 779B: Non quod alia sit omnium essentia, ut saepe diximus, in Verbo, alia in homine, sed quod unam eandemque aliter in causis aetemis subsistentem, aliter in effectibus intellectam mens speculatur.
813
Homil. С.290С.
814
IV, 9, C.779D: Nulla igitur creature vel visibilis vel invisibilis conditionem hominis praecedit, non loco, non tempore, non dignitate, non origine, non aeternitate, et simpliciter nullo praecessionis modo; ipsa vero cognitione et dignitate, non autem loco vel tempore praecedit ea, quae cum ea, et in ea, et infra earn creata sunt; his vero, quibus condignitate naturae aequalis est, caelestibus videlicet essentiis, concreata est. 780B: Natura itaque intellectualis et rationalis angelica in natura intellectuali et rationali humana facta est, quemadmodum et humana in angelica per reciprocam cognitionem, qua et angelus hominem intelligit, et homo angelum. Nec mirum. Nam et nos, dum disputamus, in nobismet invicem efficimur. Siquidem dum intelligo quod intelligis, intellectus tuus efficior, et ineffabili quodam modo in te factus sum. 780C: Non enim aliud sumus, aliud noster intellectus; vera siquidem ac summa nostra essentia est intellectus contemplatione veritatis specificatus. IV, 10, C.783A.
815
IV, 9, c. 776D: Nam in ilia primordiali et generali totius humanae naturae conditione nemo seipsum specialiter cognoscit, neque propriam notitiam sui habere incipit; una enim et generalis cognitio omnium est ibi, solique Deo cognita. Illic namque omnes homines unus sunt, ille profecto ad imaginem Dei factus, in quo omnes creati sunt. 777A: unusquisque in communione humanae naturae nec seipsum nec consubstantiales suos propria cognitione discernit, priusquam in hunc mundum suis temporibus, juxta quod in aeternis rationibus constitutum est, processerit.
816
IV, 10, C.782A; Siquidem luce clarius datur intelligi, in omnibus, quae ante constitutionem hominis narrantur, ipsum fuisse creatum, imo omnia in ipso constituta. 782 С: Proinde post mundi visibilis ornatus narrationem introducitur homo veluti omnium conclusio, ut intelligeretur, quod omnia, quae ante ipsum condita narrantur, in ipso universaliter comprehenduntur. Omnis enim oumerus major minorem intra se numerum concludit.
817
IV, 10, C.784C: Et ne mireris, quae in humana natura videntur, sensus dico corpo-reos, per majora mundi, hoc est, per caetestia corpora significari; verissima quippe ratio incunctanter nos docet, unum hominem et singulariter unum majorem esse uni-verso mundo visibili, non mole partium, sed harmoniae rationabilis naturae digni-tate. Nam si melior est anima vermiculi, ut sanctus pater Augustinus edocet, quam corpus solare totum mundum illustrans; vita siquidem extrema, qualiscunque sit, primo corpori pretiosissimoque dignitate essentiae praeponitun quid mirum, si omnia totius mundi corpora humano sensui posponantur? 785B: Hinc datur intelligi que-madmodum universitatis conditae intelligibiles rationes, in quantum intelligi, pos-sunt, in hominis intellectu creatae sunt, ita ejusdem universitatis sensibiles species et quantitates et qualitales, in quantum sentiri possunt, in humano sensu conditionis suae causas constituunt atque subsistunt.
818
IV, 10, С.782 С: Non enim homo, si non peccaret, inter partes mundi administrare-tur, sed ejus universitatem omnino sibi subditam administraret<…>. Si vero Creato-rem deserendo ex dignitate suae naturae in eum caderet, inter partes ejus ignobiliter deputatus, divina justitia correctus suae praevaricationis poenas lueret.
819
IV, 7, C.765C.
820
IV, 11, c. 786–793, С.788А: Duobus autem modis maxime humanam animam ad imaginem Dei factam cognoscimus: primo quidem, quod, sicut Deus per omnia quae sunt diffunditur, et a nullo eorum potest comprehendi, ita anima totum sui corporis organum penetrat, ab eo tamen concludi non valet; secundo vero, quod quemadmodum de Deo praedicatur solummodo esse, nullo modo autem definitur quid sit, ita humana anima tantummodo intelligitur esse, quid autem sit, nec ilia ipsa, nec alia creatura intelligit. Cf. De imagine XI, XIII, XIV, XV (A; CF: XI, XIV, XV, XVI). Cf. II, 24–29, с. 580A-598C (27, С.585ВС).
821
IV, 12-13, с. 793-803. Cf. De imagine XVI, XVII (A; CF: XVII, XVIII).
822
IV, 14, с. 803В: Disc. Quid ergo respondebimus sanctissimo divinissimoque theologo, Augustino videlicet, qui praedictis rationibus refragari videtur? Nam fere in omnibus suis libris incunctanter asserit, corpus primi hominis ante peccatum animale fuisse, terrenum, mortale, quamvis non moreretur, si non peccaret, peccando vero mortuum, sicut ait Apostolus: Corpus quidem mortuum propter peccatum. 804C: Mag. Quisquis vult et potest, respondeat: mihi autem et tibi, si placet, sufficiat, sententias sanctorum Patrum de constitutione hominis ante peccatum legere, et, quid unusquisque eorum voluit, cauta ac diligenti inquisitione quaerere. cf. 805B: Sed mirari non desino, cur illud corpus appellat animale, quod magnis laudibus exaltat tanquam spirituale atque beatum. Cf. De civ. Dei XIV, 10, 26. De bapt. parvul. De Gen. ad litteram.
823
IV, 14, С.807С: Haec autem sunt consequentia peccati propter peccatum, priusquam fieret peccatum, ab eo, cujus praescientia non fallitur, in homine et cum hominc veluti extra hominem ac superaddita: animale quidem corpus atque terrenum et corruptibile, sexus uterque ex masculo et femina, bestiarum similitudine procreationis multiplicatio, indigentia cibi et potus indumentique, incrementa et decrementa corporis, somni ac vigiliarum altema inevitabilisque necessitas, et similia, quibus omnibus humana natura si non pec caret, omnino libera maneret, quaemadmodum libera futura est. Hoc autem dico Gregorium Nyssaeum sequens, expositoremque ipsius Maximum.
824
IV, 16, C.829A; IV, 26, С.856С: Haec omnia [Gen. Ill, 17 etc.] si secundum histo-riam, hoc est, secundum rerum sensibilium, quae in hac ac de hac terra hominibus habitabili fiunt, accipiantur, sicut multis auctoribus placuit, aut nullam, aut levissi-mam quaestionem gignunt; sin vero in ipsa humana natura sicut et cetera, quae dc paradiso praedicta sunt, intelligantur, non parva indigent indagatione.
825
IV, 16-18, с.814-833; 16, С.822А: Vera enim plantatio Dei est natura ipsa, quam ad imaginem et similitudinem suam, hoc est, ad imaginem omnino sibi similem, praeter rationem subject!, ut praedictum est, creavit in Eden, hoc est, in deliciis aeternae felicitatis, et beatitudine divinae similitudinis, major et melior omni sensibili mundo non mole, sed dignitate naturae. V, 1, c. 861-862.
826
IV, 14, C.808B: Homini siquidem, non Deo, futurum erat peccatum, et consequentia peccati praecessit peccatum in homine, quoniam et ipsum peccatum praecessit seipsum in eodem homine. Mala quippe voluntas, quod est peccatum occultum, praecessit vetiti fructus gustum, quod est peccatum apertum.<…>Hoc etiam ipse magister Augustinus edocet in praefati libri [De civ. Dei XIV] tertio decimo capitulo de primis hominibus dicens:<In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam ino-bedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Porro malae voluntatis initium quid potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est». Ac per hoc datur intelligi, hominem peccato nun-quam caruisse: sicut nunquam intelligitur absque mutabili voluntate substitisse. Nam et ipsa irrationabilis mutabilitas liberae voluntatis, quia causa mali est, nonnullum malum esse necesse est.
827
IV, 14-15, c. 808-813.
828
II, 23, С.569А: interior [sensus] coessentialis est rationi atque intellectui, exterior vero, quamvis plus ad animam pertinere, quam ad corpus videatur, non tamen essentiam animae constituit, sed, ut aiunt Graeci, conjunctio quaedam est animae et corporis: soluto enim corpore et recedente vita penitus interimitur. 571B: [motus vitalis, quo anima corpus et nutrit, et in unum colligit, et vivificat, et ministrat, eique incre-mentum dat, est] motus quidam extra naturam primordialiter conditam, substantial! nostrae operationi, quae sensus interior, ut diximus, vocitatur, subjectus, inque poenam peccati additus; quo videlicet motu ea, quae post peccatum humanae naturae superaddita sunt, administrat.
829
Так, по–видимому, можно согласить с приведенным в предыдущем примечании местом, где внешнее чувство признается не относящимся к сущности души и явившимся по соединении души с материальным телом (cf. IV, 10, с.782 С; IV, 20, С.835А), другие места, где о внешнем чувстве говорится, как о принадлежавшем человеку еще в идеальном состоянии. IV, 16, с. 822В: cujus [paradisi spiritualis‑humanae naturae] aqua formarum capax sensus incorruptibilis corporis, sensibilium rerum sine ulla falsitatis deceptione phantasies formatus. IV, 25, с. 855A: si homo non peccaret, non solum interiori intellectu, veruiri etiam exteriori sensu natures rerum et rationes summa facilitate, omni ratiocinationis necessitate absolutus, purissime contemplaretur. Postquam vero peccavit, per organa exterioris sensus non nisi solas sensibilium superficies, et quantitates, et qualitates, situs quoque et habitudines, ceteraque, quae corporeo sensui succumbunt, animus percipit. Et haec omnia non per seipsa, sed per eorum phantasias attingit, quas secum tractans suum judicium saepissime fallitur. Перечисляя составные части человеческой природы, или, точнее, по Эригене, различные движения единой простой души, к которой присоединяется материальное тело, и насчитывая вообще шесть таких частей (intellectus, ratio, sensus interior, sensus exterior, motus vitalis, corpus materiale, IV, 11, c.786787; VI, 16, c.824–825; IV, 5, c.751–753; II, 23, c.569–573; V, 6, c.874), он объединяет иногда внутреннее и внешнее чувство под одним понятием — чувства (sensus) — и указывает соответственно этому только пять частей (И, 23, с. 570571; IV, 5, с. 755, 760; V, 39, с. 1020).
830
IV, 16, С.826А: Et quia omne malum nec in natura rerum substantialiter inveni-tur, neque ex certa causa et naturali procedit; per se enim consideratum omnino nihil est praeter irrationabilem et perversum imperfectumque rationabilis naturae motum: nullam aliam in universa creatura sedem reperit, nisi ubi falsitas possidet. Propria autem falsitatis possessio est sensus corporeus. Nulla enim alia pars humanae naturae falsitatis errorem recipit praeter sensum exteriorem, siquidem per ipsum et interior sensus, et ratio, ipse etiam intellectus saepissime fallitur.
831
V, 38, c. 1013D: Non sapiens factus est [homo], sed capax, si vellet sapientiae. Potuit enim sapientiam capere, et ad habitum ejus pervenire, si divinum consilium noluisset spernere.
832
IV, 22, C.843C: Ordo itaque divinae legis erat, primum Creatorem cognoscere ejusque ineffabilem pulchritudinem, deinde creaturam rationabili sensu mentis nutibus obtemperante considerare, totamque ipsius pulchritudinem, sive interius in rationibus, sive exterius in formis sensibilibus ad laudem Creatoris referre. Hanc autem divinae legis ordinem homo superbiendo spernens, Creatoris sui amorem et cognitionem materialis creaturae exteriori pulchritudini postposuit. IV, 23, с. 848A: Superbia itaque animi, carnalisque sensus illicita delectatio, sibi invicem copulatae, naturam humanam mortis damnation! tradiderunt. II, 25, с. 582C: Prius enim, ut arbitror, ad se ipsum, quam ad Deum conversus est, atque ideo lapsus.