Александр Бриллиантов - Влияние восточного богословия на западное в произведениях Иоанна Скота Эригены
740
III, 4, C.632D: Summae siquidem ас trinae soliusque verae bonitatis in seipsa im-mutabilis motus et simplex multiplicatio et inexhausta a seipsa, in seipsa, ad seipsam diffusio causa omnium, immo omnia est. Si enim intellectus omnium est omnia, et ipsa sola intelligit omnia; ipsa igitur sola est omnia, quoniam sola gnostica virtus est ipsa, quae, priusquam essent omnia, cognovit omnia, et extra se non cognovit omnia, quia extra earn nihil est, sed intra se habet omnia. II, 8, c.535C: Intellectus enim rerum veraciter ipsae res sunt dicente sancto Dionysio: Cognitio eorum, quae sunt, ea quae sunt, est. II, 21, C.559A: Intellectus enim omnium in Deo essentia omnium est. Siquidem id ipsum est Deo cognoscere, priusquam fiant, quae facit, et facerequae cognoscit: cognoscere enim et facere Dei unum est. Nam cognoscendo facit, et faciendo cognoscit. II, 28, C.596B.
741
III, 5, C.635A: Nam paene omnes sacrae Scripturae expositores in hoc consentiunt, ϊ quod conditor universae creaturae non de aliquo, sed de omnino nihilo, quaecunque r voluit fieri, fecit.
742
I, 2, с. 443А: prima omnium differentia, obscurior ceteris.
743
I, 3-7, C.443A: primus [modus] videtur esse ipse, per quem ratio suadet, omnia, quae corporeo sensui, vel intelligentiae perceptioni succumbunt, posse rationabiliter dici esse; ea vero, quae per excellentiam suae naturae non solum ΰλιον [?], id est omnem sensum, sed etiam intellectum rationemque fugiunt, jure videri non esse. Quae non nisi in solo Deo, materiaque, et in omnium rerum, quae ab eo conditae sunt, rationibus atque essentiis recte intelliguntur. C.443D: Fiat secundus modus essendi et non essendi, qui in naturarum creatarum ordinibus atque differentiis con-sideratur. с. 444C: Нас item ratione omnis ordo rationalis et intellectualis creaturae esse dicitur et non esse. Est enim, quantum a superioribus vel a seipso cognoscitur, non est autem, quantum ab inferioribus se comprehendi non sinit. Tertius modus non incongrue inspicitur in his, quibus hujus mundi visibilis plenitudo perficitur, et in suis causis praecedentibus in secretissimis naturae sinibus. Quicquid enim ipsarum causarum in materia formata, in temporibus et locis per generationem cognoscitur, quadam humana consuetudine dicitur esse. Quicquid vero adhuc in ipsis naturae sinibus continetur<…>dicitur non esse. с. 445B: Quartus modus est, qui secundum philosophos non improbabiliter ea solummodo, quae solo comprehenduntur intellectu, dicit vere esse.<…>Quintus modus est, quem in sola humana natura ratio intuetur. Quae cum divinae imaginis dignitatem, in qua proprie subsistit, peccando deseruit, merito esse suum perdidit, et ideo dicitur non esse. Dum vero unigeniti Dei Filii gratia restaurata ad pristinum suae substantiae statum, in qua secundum imaginem Dei condita est, reducitur, incipit esse. Для второго модуса ср. Максима Ambigua f. 195ab (cf. Praef. ad vers. с. 1196A); для пятого — Дионисия De cael. hier. II, 2.
744
III, 19, C.680D: Ineffabilem et incomprehensibilem divinae bonitatis inaccessibilemque claritatem omnibus intellectibus sive humanis, sive angelicis incognitam — superessentialis est enim et supematuralis — eo nomine significatam crediderim, quae dum per se ipsam cogitatur, neque est, neque erat, neque erit.
745
III, 14, c. 663-664.
746
III, 5, С.636А: Nam quomodo haec sibi invicem convenire possunt? Si omnia, quae sunt, in sapientia creatrice aetema sunt, quomodo de nihilo sunt facta? Quomodo enim potest aeternum esse, quod priusquam fierit, non erat? Et quod incipit esse in tempore et cum tempore, quomodo potest esse in aetemitate? Omne siquidem aeter-nitatis particeps nec incipit esse, nec desinit. Quod autem non erat, et incipit esse, necessario desinet esse, quod est. Omne namque, quod initio non caret, fine carere non potest.
747
III, 5, C.635A: Disc. Nebulis valde tenebrosis cogitationum mearum undique cinctum me esse sentio. In talibus equidem nil mihi remanet, nisi sola fides, quam sanctorum Patrum tradit auctoritas. c.636A, B. Ill, 6, 7, С.638В: Sed quemadmodum haec veluti sibimet adversantia in unam quandam intelligentiae copulam conveniunt, hoc est, quomodo omnia simul et aeterna et facta sunt, non solum tibi, verum etiam et mihi diligentissima rationis inquisitione dignum esse videtur. Disc. Dignum quidem. Нас enim quaestione nullam altiorem inquisitoribus veritatis quaerendam esse arbitror. Cf. Ill, 8, C.641D, 9, C.647B, 10, C.650B, 16, C.666B, 16, C.670B.
748
III, 16, C.671A.
749
III, 8, с. 639В: Deum praecedere universitatem credimus, non tempore, sed ea sola ratione, qua causa omnium ipse intelligitur. Si enim tempore praecederet, accidens ei secundum tempus facere universitatem foret.
750
III, 8, C.640A: In quo (=έν αΐιτώ) vivimus, et movemur, et sumus.<…>Nihil enim aliud nos sumus, in quantum sumus, nisi ipsae rationes nostrae aeternaliter in Deo substitutae.
751
III, 8, C.640B: «Operatio, inquit, divina, quae secula creavit et gubernat, quadriformi ratione distinguitur. Primo, quod in Verbi Dei dispensatione non beta, sed aeterna sunt, qui nos Apostolo teste ante tempora secularia praedestinavit in regnum». Item alibi de Trinitate scribens: «Verbum Dei, inquit, per quod facta sunt omnia, ubi incommutabiliter vivunt omnia, non solum, quae fuerunt, verum etiam, quae futura sunt; nec turn in ipso fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt; et omnia unum sunt, et magis unum est». Item in Exemero de Deo Verbo: «Aliter, inquit, sub ipso sunt ea, quae per ipsum facta sunt, aliter in ipso sunt ea, quae ipse est»…. non quod alia sint, quae in Deo sunt, et Deus esse discuntur propter unitatem naturae, et alia, quae per generationem in mundum veniunt, sed quia una eademque rerum natura aliter consideratur in aetemitate Verbi Dei, aliter in temporalitate constitute mundi.
752
III, 8, C.640D. D. n. XIII, 2, 3 (cf. Migne, s. gr. t.3, c.977, 980): «Unum, inquit, dicitur [Deus], quia omnia universaliter est; nullum enim existentium est non participans unius». Et paulo post: «…et si interimas unum, neque universitas, neque aliud aliquod existentium erit; omnia enim in seipso unum uniformiter praeambit, et circumprendit>=Tv δέ [λέγεται ό θεός] δτι πάντα ίνιαίως έστί κατά μιας ένότητος υπεροχήν, καί πάντων έστί τοΰ ίτνός άνεκφοιτήτως αίτιον ούδέν γάρ έστι τών δντων άμέτοχον τοΰ ένός.<…>καί εί ϊχνέλ^ς τό?ν, οίττε όλότης, οίττε μόρων, οΟτε άλλο ούδέν των δντων ίσται πάντα γάρ έν έαντφ τό?:ν ίνοεώώς προείληφέ τε καί περιείληφε.
753
III, 8, с. 64 ΙΑ: Omnia per ipsum facta sunt (έγένετο). In quo creata sunt (έκτίσθη) omnia.
754
III, 8, C.641B. De Amb. (f. 123a): «…visibilem et invisibilem ex non existente substituit creaturam». = τήν τε όρατήν καί άόρατον έκ τοΰ μή δντος ΰπεστήσατο κτίσιν.
755
III, 8, С.641 С: Neminem itaque fidelium pieque sacram Scripturam investigantium dubitare oportet de eo, quod omnia in Deo Verbo et aetema simul et facta sunt.<…>Qua vero ratione aetema sunt facta, et facta aetema possimus intelligere, exigis a me non immerito explanare.
756
III, 9, c.643-645. D. n. XIII, 1 (cf. Migne, s. gr. t.3, c.977): «[Perfectum est ut] а nullo locatum aut comprehensum, sed extentum in omnia (έπΐ πάντα) simul, et super omnia non deficientibus augmentis et infinitis operationibus». C. h. IV, 1 (c. 177): «Omnia igitur (versio, с. 1046B: quae sunt] participant providentiam ex superessen-tiali et causalissima divinitate manantem. Non enim fortassis essent, nisi eorum, quae sunt, essentiae et principii assumptione [versio: nisi essentiam ex principio assume-rent. -εΐ μή τής τών δντων ουσίας καί άρχής μετειλήφει]. Existentia igitur omnia esse [ejus] participant. Esse enim omnium est superesse divinitas» [al.: divinitatis, superessentialis divinitas, cf.289B, 443B, 516C, 903 С,τά μέν oüv άξωα πάντα, τφ είναι αύτής μετέχει· τδ γάρ είναι πάντων έστίν ή ύπέρ τό είναι θεότης, versio Corde-rii: esse omnium, est ea quae illud esse saperat Divinitas]. Epist. IX, 3 (с. 1109): «providentia perfectissima est ipse essendi et bene essendi omnia causalis, et in omnia procedit, et in omni fit et continet omnia». D. n. IV, 13 (c.712): «ipse omnium causalis bono et optimo omnium amore per excellentiam amatoriae bonitatis extra se ipsum fit in omnia, quae sunt, providentiis» D. n. II, 10 (c.648): «Omnium causa et repletiva Iesu deitas partes universitati consonas salvans; et neque pars neque totum est, et totum et pars, ut omne et partem et totum in semetipsa coambiens et super-eminens et excellens». — Sufficiunt haec, ut arbitror, bene intelligentibus ad cognos-cendum, quod divinae bonitatis in se ipsa permansio causa omnium incommutabilis sit. Processio vero ejus et ineffabilis motus effectus omnium peragit; porro ejus parti-cipatio et assumptio nil aliud est nisi omnium essentia. Et intentus perspice, quod ait, quia et «providentia perfectissima est omnium essendi et bene essendi omnia causalis». Non ergo alia est providentia omnium, et alia causa omnium, sed unus atque idem Deus et providentia perfectissima est omnium, et essendi et bene essendi omnia causalis. Quod autem sequitur: «et in omnia procedit, et in omni fit, hoc est in universitate quam facit, et continet omnia», ad solvendam praesentis quaestionis, de qua nunc agitur, nodositatem, in tantum valet, ut nullo modo consulta rationis virtute possit solvi, ut arbitror. etc.
757
III, 9, C.646C: Si ergo ipsum Verbum Dei et omnia facit, et in omnibus fit, et hoc ex verbis praedicti patris Dionysii aliorumque potest approbari: quid mirum, si cuncta, quae in ipso Verbo intelliguntur subsistere, aetema simul et facta credantur et cognoscantur esse? Quod enim de causa praedicatur, qua ratione non etiam de causativis praedicari possunt, non invenio qua nunc agitur, nodositatem, in tantum valet, ut nullo modo consulta rationis virtute possit solvi, ut arbitror. etc.
758
III, 9, c. 646D: Sed iterum nutans retrahor, ac mox. in tenebras densissimas cogitationum mearum relabor etc. Ill, 10, C.650C: Et his omnibus incomparabiliter altius et mirabilius mihi videtur, quod sancti Dionysii Areopagitae auctoritate utens asserts, ipsum videlicet Deum et omnium factorem esse, et in omnibus factum; hoc enim adhuc inauditum et incognitum non solum mihi, sed et multis ac paene omnibus. Nam si sic est, quis non confestim erumpat in hanc vocem et proclamet: Deus itaque omnia est, et omnia Deus! Quod monstrosum aestimabitur etiam his, qui putantur esse sapientes, multiplici rerum visibilium et invisibilium varietate considerate; Deus autem unum est.
759
III, 11, С.651В: Arithmetica est numerorum scientia, non quos, sed secundum quos numeramus. 651C: Eos siquidem in nullo subjecto corporeo vel incorporeo inspicimus; sed ultra omne subjectum solo intellectu in sapientia et scientia cemuntur, suae divinae naturae excellentia ab omnibus, quae secundum eos numerantur, absoluti.
760
III, 11, с. 655A: Si unitas numerorum est unitas, nunquam erat unitas sine numeris, quorum est unitas. Ill, 12, C.657A: Omnes numeros causaliter, hoc est, vi et potestate in monade semper esse non dubitamus.<…>Monada autem in sapientia et scientia aetemaliter subsistere intelligis, ut arbitror.<…>Num ergo vides, numeros eosdem ibi aeternos esse, ubi vi et potestate causaliter sunt, hoc est in monade; ubi vero actu et opere intelliguntur, ibi factos esse? Cf. ниже, 657C: Vis est, ut aestimo, substantialis eorum virtus, quae [qua?] aetemaliter et immutabiliter in monade subsistunt; potestas vero est possibilitas eis insita, qua in genera et species possunt multiplicari, et intellectibus manifesti fieri. 657D: Actus est motus animi, purissimos in sua natura numeros absque ulla imaginatione intuentis. Opus vero est ejusdem animi motus, purissimos numeros, quos in seipso considerat, phantasiis veluti quibusdam corporibus incrassatos memoriae commendantis.
761
III, 12, C.659B: creata monas, in qua omnes numeri causaliter, uniformiter, rationabiliter et semper subsistunt, et ex qua multiformiter erumpunt.
762
III, 12, с. 660В: Perspectisque rerum rationibus non temere quis dixerit, ipsas phantasias, in quibus numeri se interioribus numerantium oculis patefaciunt, non aliunde nisi ab ipsis intelligibilibus numeris provenire. Cf. I, 17, C.466B: Numeri enim, ut aestimo, essentialiter in omnibus intelliguntur; in numeris namque omnium rerum subsistit essentia.
763
Cf. Ill, 9, C.646D: Valde miror et stupefactus veluti exanimis haere о III, 12, C.661A: difficultate praedictorum, et adhuc incognita mihi rerum theoria stupefactus, sicut multis evenit, in extasi factus sum.
764
III, 16, C.666B: Disc. Haec mihi perplane suasa sunt [omnia et aeterna simul esse et facta).<…>Sed quomodo potest hoc rationi convenire, ad purum non valco perspicere. etc. Cf. Homil. c. 287–288.
765
III, 16, C.667D: Miror ас valde moveor, quare quaeris rationem in his in quibus omnis ratio deficit, aut intellectum in his, quae omnem superant intellectum. Num aestimas, divinae sapientiae propositum intellectibus aut humanis, aut angelicis posse fieri manifestum, dum legis, mystica ilia animalia alis suis et vultus velare et pedes, hoc est altitudinem divinae virtutis intueri timentia super omnem conditam naturam et profunditatem ipsius in his, quae per earn, et in ea, et de ea facta sunt (cf. Expos, super hier. cael. c.245)…. Si ergo purissimi intellectus, quorum symbola praedictis ani-malibus theologia praemisit, inter quos et Verbum nulla medietas est praeter omnium rerum causas primordiales, excelsitudinem divinae claritatis super omnia, fusaeque in omnia virtutis et sapientiae a summo usque deorsum attingentes (A: attingentis), a fine usque ad finem, hoc est, ab initio intellectualis creaturae usque ad vermiculum, pertimescant inspicere, cognoscentes naturae suae capacitatem ad haec consideranda non sufficere: quid nos adhuc came gravati de divina providentia et operatione ratio-nem reddere conamur? Ubi sola divina voluntas cogitanda est, quae operatur omnia prout vult, quia omnipotens est, et naturales rationes occultas et investigabiles inserit omnibus, quia omnium supematuralis ratio est, quia nihil secretius, nihil praesentius, difficile ubi sit, difficilius ubi non sit, lux ineffabilis, omnibus intellectualibus oculis semper praesens et a nullo intellectu cognoscitur, quid sit, per omnia diffusa in infinitum, et fit in omnibus omnia et in nullo nullum. 669A: Credamus itaque et, quantum datur, mentis acie intueamur omnia visibilia et invisibilia, aeterna et intemporalia [?], illudque aeternum, et tempus, et loca, et spatia, et omnia, quae dicuntur secundum substantiam et accidens, generaliterque dicendum, quaecunque universitas totius cre-aturae continet, in Verbo Dei unigenito et aeterna simul et facta esse, et neque aeter-nitatem in eis praecedere facturam, neque facturam praecedere aetemitatem. Siquidem eorum aeternitas condita est, et conditio aeterna in dispensatione Verbi. Nam et cuncta, quae videntur in ordine seculorum temporibus et locis per generationem oriri, simul et semel aetemaliter in Verbo Domini facta sunt.